utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03780817

Charter Number: 03780817
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1102 - 1107
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus [Dei gratia] rex Anglorum omnibus episcopis comitibus uicecomitibus et optimatibus suis francigenis et angligenis in illis comitatibus in quibus sanctus Augustinus habet terras salutem Sciatis me dedisse Deo et sancto Augustino et fratribius ut habeant eorum saca et socna et pacis fracturam et pugnam in domo factam et uie assaltus et latrones in terra sua captos latronumque susceptionem uel pastionem super illorum proprios homines infra ciuitatem et extra theloneumque suum in terra et in aqua atque consuetudinem que dicitur teames et super omnes allodiarios quos eis habeo datos Nec uolo consentire ut aliquis in aliqua re de his se intermittat nisi eorum prepositi quibus hec ipsi commendauerint quia habeo has consuetudines Deo datas et sancto Augustino pro redemptione anime mee sicut Willelmus pater meus et frater meus antea fecerant Et nolo consentire ut aliquis hec infringat sicuti meam amicitiam uult habere Testibus Willelmo de Weleuuast et Turstino capellano Apud Westmonasterium et Pentecost
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter