utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781027

Charter Number: 03781027
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Date: 1113
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[enricus] rex Anglorum Roberto episcopo Lincolniensi et omnibus baronibus suis et uicecomitibus in quorum uicecomitatibus Robertus abbas de Torneio terras habet salutem Sciatis me dedisse et concessisse Roberto abbati abbatiam de Torneye et omnes terras abbatie et ita bene et honorifice et plenarie et quiete cum soca et saca et tol et team et infangenetheof et omnes consuetudines suas in burgo et extra et in aquis et bosco et marisco sicut aliquis antecessorum suorum melius et quietius et plenius et honorabilius tenuit et habuit unquam Et prohibeo ne aliquis sit ausus ei uel hominibus suis iniuriam uel contumeliam facere Testibus Rogero episcopo Saresberiensi et Roberto episcopo Lincolniensi et Rannulpho episcopo Dunelmensi et Willelmo de Albinn et Nigello de Alb et Willelmo de Tancaruilla et Hamone dapifero et Willelmo Big[od] et Willelmo de Pirou et Gaufrido filio Pagani Apud Dittonam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter