utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781038

Charter Number: 03781038
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1114
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Henricus rex Anglorum episcopis Anglie baronibus uicecomitibus onibusque fidelibus sis francis ac anglis salutem Sciatis me reddidisse ac firmiter concessisse sancto Petro de Burch ac abbati [Ernulfo] predictique loci fratribus ad uictum ac uestitum suum monasterium omnium sanctorum in Lincolnia situm eo iure in perpetuum tuendam quo melius unquam liberius que tenuerit Alethorp quoque et Nortthorp Hibaldstoue que predicto abbati et monachis suis concessi cum legibus illis ac consuetudinibus iure perpetuo tenenda cum quibus ea liberius quietiusque die ipso quo Thuroldus abbas fuit uiuus ac mortuus habuerunt Reddendo scilicet regi de Aletorp pro socca quatuor solidos de Northtorp pro socca similiter solidos quinque et denarios quatuor seruicium eciam de terris quorundam militum Afford scilicet de Wyham [Roberti] de Gimeges ac Radulphi de Lamara ac terram Ricardi de Thornahga que est in Sibertuna nominatim terram Ailsi quam pater meus primo ad ecclesiam beati Petri de Burch aduentu suo eidem ecclesie in oblationem concessit et partem quandam silue Gaufridi infantis que in Stokis eodem propedicto iure predictum abbatem ac fratres de Burch habere solide que uere constitui Preterea alias datas sed iam tempore primum regiminis mei partim a quibusdam peruersis hominibus iniuste occupatas partim contra regem calumpniatas omni prohibita iniusticia et calumpnia irrita sicut ipso die uite ac mortis Thuroldi abbatis melius quietiusque tenuerunt supramemoratas fratres de Burch in perpetuum tenere concessi Terre autem de quibus loquimus hec sunt Ellintona terra duorum uillanorum de Burch Odonis uidelicet ac Brandi terra de Suthbroc molendina de Wachebroc terra Brientii in Warmintuna terra bedelli Ermestunae Gudoldi nomine qui in proximo dicta iniuste calumpniabantur Wimundus de Stoches Aschetillus de Suttona uxor Rogeri de Cailli Wido Malfedus Insuper terram Viuiani de Chirchefeld ac terram Rogeri infantis terram que Ricardus de Cothestoca que sunt in Glapesthorna [habuit] terram quoque de Driffeld ad arandum ac seminandum fossatis que claudendum acaciam Benefeld ad pascua ac fenum tantum a sancti Iohannis natiuitate usque ad natalis dominici diem cum oportum necessitatibus de proxima silua habitis prefate ecclesie ac hominibus propedictis concessi Vt autem hec mea concessio firma et inconcussa permaneat rogatu et obsecutione abbatis monachorumque suorum memoriale istud inde fieri ac ipsum mei nominis caractere signari meeque regie auctoritatis sigillo corroborari precepi Quo omnibus fidelibus meis tam presentibus quam posteris innotescere decreui quam religiosorum uirorum ac mulierum largicioni ac elemosine per omnia consencio precipio eciam ut reliqua omnia que ad abbatiam de Burch pertinent infra burgum ac extra serui dei ita libere ac quiete cum saca ac socca et thol ac them ac infangenethef teneant sicut liberius ac quietius eo die quo Thuroldus abbas uiuus fuit ac mortuus tenuerunt nec alicui calumpnie super hiis facte respondeant Siquis autem aduersum hoc mee auctoritatis firmamentum aliqui machinari presumpserit libras decem meo thesauro persoluat ac ipsius calumpnia in perpetuum fiat Huic mee concessioni ex parte mea testes interfuerunt isti subscripti episcopus Lincolniensis Robertus Herueus Eliensis primus episcopus Radulphus Bassett Baldwinus filius Gisleberti aliique quamplures apud Exenfordam anno dominice incarnationis millesimo centesimo quarto decimo regni Henrici regis quarto decimo [+] Signum regis ipsius
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter