utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781077

Charter Number: 03781077
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1109 - 1114
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus [Dei gratia] rex Anglorum Cantuariensi archiepiscopo et Rad[ulpho] Roffensi episcopo et Hugoni abbati de sancto Augustino et Ham[oni] dapifero et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Kent salutem Notum sit uobis me concessisse Hugoni abbati de sancto Augustino et monachis eiusdem ecclesie omnes illas terras quas monachi sancte Trinitatis Cantuariensis eis dederunt pro escambio terre quam ab eis receperunt ad amplificandum cemeterium suum siue de mea sit siue sit de terra quam Hugo Maminot et uxor et heredes eius ecclesie Christi Cantuariensi contulerunt siue sit de terra alicuius alterius quam ipsi monachi habuissent in manu eorum Volo enim et precipio ut predictus abbas cum monachis suis ita bene et honorifice teneant eas terras sicut ipsi melius tenebant suam quam in escambio dederunt Testibus Rogero Salesberie et [Rogero] episcopo Linc[olnie] et Rann[ulfo] cancellario et Haimone dapifero et W[illelmo] de Albini et Rann[ulfo] Meschino Apud Brantonam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter