utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781194

Charter
Charter Number: 03781194
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1100 - 1118
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Henricus dei gratia rex Anglorum pro salute anime mee et Mathildis regine antecessorum etiam meorum concedo deo et sancte Marie et sanctis apostolis eius Petro et Paulo ad locum sancte Marie de Acre ubi seruiunt deo et sancte genetrici ipsius Cluniacenses monachi de sancto Pancratio molendinum unum quod est iuxta Acram quod eidem loco dedit Alanus filius Flaaldi pro redemptione anime sue et parentum suorum et quendam hospitem manentem iuxta pontem predicte Acre et decimas duarum carrucarum in Sudacra et xx acras terre in Hesparlei Hec concedo et monachi in ipso monasterio sancte Marie conuersantes et conuersaturi libere et quiete possideant
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter