utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781217

Charter Number: 03781217
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1119 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus uicecomitibus et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me pro animabus patris et matris mee et antecessorum et successorum meorum et pro salute anime mee et pro statu regni mei dedisse deo et sancto Oswaldo de Nostl[a] et canonicis regularibus eiusdem loci ecclesiam de Baenburch cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis in puram et perpetuam elemosinam Et uolo et concedo et firmiter precipio ut bene et in pace et quiete et honorifice habeant et teneant predictam ecclesiam de Baenburch cum omnibus pertinentiis suis tanquam dominicam elemosinam meam liberam et quietam ab omni seculari seruicio Et post mortem Algari presbiteri sit in manu propria canonicorum ad sustentationem suam imperpetuum Testibus Turstino archiepiscopo Eboracensi et Rannulfo episcopo Dunelmensi et Iohanne episcopo Luxouiensi et Rannulfo cancellario et Eustachio filio Iohannis Apud Bonam uillam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter