utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781316

Charter Number: 03781316
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1122 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus uicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse canonicatum regularium canonicorum sancte trinitatis Lond quem uxor mea M[atildis] regina ibi instituit esse stabilem imperpetuum et liberum a subiectione omnium ecclesiarum et ut ipsi canonici claudant uiam que est inter ecclesiam suam et murum ciuitatis Concessi etiam eisdem canonicis pro anima mea et anima M[atildis] regine coniugis mee uiginti quinque libras blanch annuatim in puram et perpetuam elemosinam de redditibus ipsius M[atildis] regine in Exon[ia] quas ipsa M[atildis] regina assensu meo illis dedit in uita sua Et ita ut quicunque uicecomes fuerit in Exon[ia] eas reddat predictis canonicis ad pasch et ad festum sancti Michaelis Lond sicut umquam melius reddite fuerunt Preterea dedi eisdem canonicis portam de Alegata cum socca ad eam pertinente Et concessi eisdem canonicis quod habeant soccam de anglica cnichtengilda cum terris et omnibus libertatibus suis ad eandem soccam infra ciuitatem Lond et extra pertinentibus Volo etiam et firmiter precipio quod predicti canonici et eorum homines omnes terras et possessiones et feoda sua et elemosinas suas tam in ecclesiis quam in rebus et possessionibus mundanis habeant et teneant cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et quietanciis suis in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis in uiis et semitis in stagnis et uiuariis in mariscis et piscariis in grangiis et uirgultis infra ciuitatem et extra infra burgum et extra cum soca et saca et toll et team et infangenethyef et quod ipsi canonici et homines sui liberi sint et quieti inperpetuum de omnibus geldis et scotis et witis et assisis et de omnibus auxiliis uicecomitum et ministralium eorum et de omnibus sectis de syris et hundredis et lech et hustingis de placitis et querelis et quieti sint et liberi de hydagiis et taillagiis de exercitibus et equitationibus de oneribus expeditionum et uigiliis faciendis de operationibus castellorum parcorum pontium uiuariorum murorum et omnibus clausuris et de omni careio et sumagio et nauigio et domuum regalium edificatione et omnimoda operatione et de omni seculari seruicio et exactione et de omnibus occasionibus Concessi etiam quod prefati canonici et homines sui sint quieti ab omni theloneo in omni foro et in omnibus nundinis et in omni transitu uiarum pontium et maris per totum regnum meum Et homines qui tenent de predictis canonicis tam in ciuitate Lond quam extra non placitent nisi in curia ipsorum canonicorum ubi placitare debent Et prohibeo super foris facturam meam quod non ponantur in placitum de aliquo tenemento suo nisi coram me uel capitali iustic[iario] meo et quod nullus eis uel hominibus suis contra hanc cartam meam in aliquo forisfaciat quoniam ipsi et omnes terre et possessiones sue et hominum suorum sunt in custodia et speciali protectione mea T[estibus] Rann[ulfo] cancellario G[aufrido] de Clinton et Ad[a] Basset Apud Norhamton
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter