Charter Document - 03781318
Charter Number: 03781318
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1122
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1122
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Henricus rex Anglorum Roberto episcopo Linc[olie] iustic[iis] uicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis me dedisse et concessisse monachis de Caritate qui sunt apud Norht ecclesiam sancti Sepulchri que est in eadem uilla cum iiii acris terre de meo dominio et molendinum de Hardingestorne quod dicitur Cotesmelne pro anima patris mei et matris mee et pro animabus antecessorum meorum Et uolo et firmiter precipio quod ipsi monachi teneant bene et in pace libere honorifice et quiete omnia que Simon comes et Matildis uxor illius et barones mei et alii eis dederunt in ecclesiis in decimis in terris in bosco et plano in molendinis et stagnis et aquis in uiis et semitis infra burgum et extra cum saca et soca et tol et theam et infangenethef Et prohibeo super hoc ne aliquis eis iniuriam faciat Teste Roberto episcopo Cestr Rannulfo cancellario Gaufrido de Glintona Radulfo Basset Hugone de Legec Apud Nohamptone