utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781380

Charter Number: 03781380
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1107 - 1122
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] H[erberto] camerario et H[enrico] de Port et W[illelmo] de Pontear et Ger preposito et omnibus baronibus suis francis et anglis de Hamtescire et de Winton[ia] salutem Sciatis me concessisse deo et sancto Swithuno Winton[ie] et priori et monachis eiusdem ecclesie socam et sacam et tol et team et infangenetheof et omnes illas consuetudines quas rex Edwardus et Willelmus pater meus et frater meus dederunt et concesserunt monachis eiusdem ecclesie et nominatim theloneum de omnibus dominiis suis siue sint ad firmam siue in dominio scilicet de segete et de omnibus aliis suis rebus seu faciant uendere seu in proprios usus ecclesie apportare Et hoc pro salute anime patris mei et matris mee et fratris mei et mei et uxoris mee et heredum meorum in posterum possidendum Testibus Rann[ulfo] cancellario per W capellanum de Oxon Apud Winton[iam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter