utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781441

Charter
Charter Number: 03781441
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1126
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Henricus rex Angl[orum] et dux Normann[orum] archiepiscopis episcopis et comitibus et omnibus baronibus et fidelibus suis totius Anglie et Normannie salutem Sciatis me concessisse cenobio sancte Trinitatis et sancte Marie virginis quod constructum est in Constantino pago in villa que dicitur Sancte Oportune ea que Ricardus qui vocatur Turstinus Haldup et Eudo filius ejus fundatores ejusdem cenobii de rebus suis eidem loco dederunt et ea que sui homines sive clerici vel milites aut ministri seu mulieres per manus illorum dederunt necnon alia que postea ab aliis quibuslibet sive baronibus vel clericis vel militibus aut laicis vel mulieribus eidem cenobio in perpetuum tenenda data sunt Que autem dederunt hec sunt ecclesiam beati Ermelandi que est juxta Plaisseum et ecclesiam de Criencis et ecclesiam de Conneis et ecclesiam de Sancta Susanna et ecclesiam Sancti Georgii de Rocca et ecclesiam Sancti Martini de Sarneis et ecclesiam Sancte Marie de Porbail et ecclesiam Sancti Georgii que est Trumavilla et ecclesiam Sancte Marie de Wissel et ecclesiam Sancti Martini de Rainvilla excepto quod in ecclesia illa monachi de Troarn habent et ecclesiam Sancti Leodgarii de Oustevilla et ecclesiam Sancti Petri de Almevilla et ecclesiam Sancti Martini de Bertavilla et ecclesiam Petri de Glatineio et ecclesiam Sancte Marie de Surrevilla et ecclesiam Sancte Marie de Ansgotivilla et ecclesiam Sancti Patricii de Gleiis et ecclesiam Sancti Martini de Pireio et ecclesiam Sancti Petri de Filgeriis et ecclesiam de Warengebech et ecclesiam Sancte Margarite de Baudrevilla et ecclesiam de Gerevilla cum rectis decimationibus et cum omnibus aliis rebus illis ecclesiis pertinentibus Hec autem prefatus Ricardus qui vocatus est Turstinus Haldup et Eudo filius ejus predicto cenobio dederunt in villa que appellatur Sancte Opportune et in maisnillis quid ad illam villam pertinebant dederunt partem suam in ecclesiis in silvis in terris fructuosis et infructuosis in aquis in molendinis in piscationibus in salinis et in omnibus rebus Et in villa Favilleriis dederunt partem illam quam ibi tenuit Adelais de Balta et silvam de Caz que nunc dicitur nemus de Cavilliaco et terram laboriosam et inlaboriosum et molendinum cum aqua et cum tota molta de manerio de Crienciis tribus inde exceptis famulis Dederunt preterea illam partem quam habebant in Vrmivillam et Angarvillam et in maisnillis qui ad Vrmivillam pertinebant in ecclesiis in terris in aquis in pratis et in piscationibus Et ad Longamfacem terram ad unam carrucam et unum vavassorem cum hoc quod tenuit in eadem villa et in Bosevilla que est in plano et totam decimam de illo manerio Et in Appavilla et in Osulfvilla et in aliis maisnillis qui ad Appavillam pertinebant videlicet in ecclesia in silvis in terris in pratis in aquis in piscationibus et duas dimidias piscarias in viv[ar]ia que est juxta Hulmum et partem quam habebant in ecclesia Sancti Georgii de Balteis Et de nemore in Plaisseso dederunt etiam infra parcum et extra ex omnibus exitibus decimam Et extra parcum pasturam monachorum [cum] bestiis et porcis et famulis custodientibus eam Et si infra parcum porci mittuntur ad pastum habeant monachi c porcos a festivitate beati Martini usque ad Quadragesimam quietos Et si non mittuntur ad pasnagium tum habeant l quietos usque ad predictum terminum Concesserunt nichilominus ipsi jamdicti Ricardus scilicet et Eudo talem consuetudinem in nemore de Cavilliaco que nunc dicitur nemus de Folilia Et de illa foresta de Plaisseio partem quamdam dederunt cenobio Exaquii per illum locum per quem intrat carreria de Astella in boscum recte usque ad spinam de Moncastre et de hac divisione illam forestam que est de versus Gerevillam per tales divisiones per quales tenebant contra suos participes et de manerio de Plaisseio ex omnibus exitibus rectam decimam et de nemore materies ad omnia edificia ecclesie et ad domus monachorum Et apud Crientias unum vavassorum cum sua terra et terram ad duas carrucas et tres salinas et unam piscariam in mare et terram duarum berchiarum quam pastores tenent et sex suburbanos cum alodiis suis qui ibi tenebant Hos etiam dederunt cum theloneia et cum aliis redditibus vel consuetudinibus sicuti habebant et decimam ejusdem ville et ferie et de aliis omnibus exitibus Et de theloneo ejusdem ville lx solidos usualis monete annuatim reddendos preter decimam thelonei quam prius dederunt Et ad Montem Catonis terram ad unam carrucam et decimam molendini et piscarium et de omnibus exitibus illius manerii rectam decimam Et ecclesiam de Argenceio cum pertinentiis suis et terram ad duas carrucas cum decima et omnibus exitibus illius manerii Et partem quam habebant in ecclesia Sancti Philippi de Valseio cum tali rectitudine qualiter ipsi pertinebant et res quas Hugo de Valseio ab ipsis tenuit in eadem villa et illa que appellatur Martrinue Dederunt etiam partem ipsam quam habebant in ecclesia de Martinue et partem quam habebant in ecclesia de Coisneriis cum omnibus pertinentiis suis in eadem villa de Coisneriis et terram ad unam carrucam et rectam decimam de omnibus exitibus suis in illo manerio Preterea etiam concedo et confirmo jamdicto cenobio sancte Trinitatis Exaquii in perpetuum elemosinam ea que Robertus de Haia Ricardus et Eudonis nepos dederunt De maneriis vero que sunt in Anglia videlicet de Brotebeia de Felingeham de Rison de Suavetona de Suttona de Lutona et de Scortona que cum Muriele uxore sua acceperat et decimam omnium denariorum suorum in perpetuam elemosinam donavit Item idem Robertus de Haia predicte ecclesie voluntate et consilio Muriele uxoris sue et filiorum suorum Ricardi videlicet [et] Radulfi et hominum suorum dedit ecclesiam de Brotebeia et ecclesiam Cambrigeham et ecclesiam de Felingeham et hoc quod habebat in ecclesia de Rison et ecclesiam de Bellinges et ecclesiam de Subroc et ecclesiam de Suavetona excepto quod monachi in ea habebant cum omnibus pertinentibus predictis ecclesiis atque unam bovariam terre apud Brotebeiam Concedo et confirmo eidem ecclesie elemosinas quas Rogerius de Albineio et Amicia uxor ejus annuentibus filiis ipsorum Willelmo et Nigello in perpetua elemosina dederunt videlicet in ecclesia [Sancti] Samsonis de Givellifossa partem illam quam Osmundus clericus de Filgeriis tenuit ab eis et decimam thelonei de feria Sancti Christoferi et decimam thelonei de foro Albineio et quidquid habebam in Monte Famelico et in Maisnil Ogeris et quicquid filii Ranulfi Espec tenebant in Alno et in Ostella et in Herpaizmesnil de beneficio eorum Has itaque donationes regia auctoritate concedo et illi ecclesie in sempiternam obtinendas a Deo michi concessa potestate statuo et confirmo Signum Henrici + regis Signum Roberti comitis Gloucestrie + Sig Johannis Sagiensis episcopi + Sig Audini Ebroicensis episcopi + Sig Jordanis de Sai + Sig Hamonis de Falesia + Sig Hugonis de Aureavilla + Sig Willelmi filii Odonis + Anno ab incarnatione domini MCXXVI per eternia feliciter
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter