utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781446

Charter
Charter Number: 03781446
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1123 - 1126
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus rex Anglorum Roberto episcopo Cestr et Rogero comiti de Warwic et Gaufrido de Clint[on] et omnibus baronibus et fidelibus suis de Warwicscira salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Miloni et aliis filiis Willelmi de Oxineford illas xxx solidatas terre quas Willelmus uicecomes pater eorum tenuit de me in Chintona et nominatim terram de Swinlic sicut eam dedi et concessi ipsis et matri eorum pro escambio terre sue quam habebant in Blochesham Et uolo et firmiter precipio ut eam bene et in pace et quiete et honorifice teneant et libere de omni firma et seruicio et omni alia consuetudine in feodum et hereditatem Testibus Willelmo de Tanc et Willelmo Peur de Doura et Gaufrido filio Pagani et Edwardo de Sarisberia et Willelmo Malotrauerso Apud Rothomagum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter