utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781471

Charter Number: 03781471
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1123 - 1126
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f51v)
map View Map
Charter:
Rogerius episcopus Saresb[uriensis] sub domino nostro rege Henrico regni Anglie procurator archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus uicecomitibus et omnibus fidelibus et ministris regis salutem Sciatis quia rex et dominus noster H[enricus] hanc libertatem abbatie Redingensi dedit et decreto firmauit ut nulla persona parua uel magna per debitum seu per consuetudinem aut per uiolentiam aliquid ab hominibus et terris et possessione Redingensis monasterii exigat non equitationem siue expeditionem non pontium uel castrorum edificationem non uehicula non summagia non uectigalia non nauigia non opera non tributa non xenia sed habeant abbas et monachi Redingenses in tota possessione sua in Redingia scilicet et Cealseia et Leoministria et Thacheham et in his que habent precedentium maneriorum appendiciis omnem iusticiam et quicquid rex in eisdem habuit de geldis et redditibus et seruitiis et consuetudinibus de assaltu de sanguinis effusione et pacis infractione quantum ad regia pertinet potestatem de furtis et murdris et hamsochna et de omnibus foris factis Sintque abbatis et monachorum eius sicut rex dedit et teneri mandauit de prefata possessione Reding tam de hominibus suis quam et de alienis in ea forisfacientibus uel ibi cum forisfacto interceptis hundreda et placita omnia cum socca et sacca et toll et theam et infangentheof et hutfangentheof in omnibus locis cum omnibus causis que sunt et esse possunt Quod si abbas et monachi eorumue ministri de predictis foris factis iusticiam facere neglexerint Rex fieri compellat ita ut nullo prefatam libertatem seu redditus Redingensis ecclesie minuat Veniantque ad hundreda de Redingia et de Leoministria homines circumiacentium maneriorum secundum consuetudinem precedentium temporum Et sint monachi Reding et familia eorum et res ipsorum absoluti per totam Angliam ab omni theloneo et alia qualibet consuetudine in terris et aquis et siluis in uiis et semitis in transitibus pontium et portuum maris Deditque rex monetam et unum monetarium abbati et monachis apud Redingiam Volo itaque et precipio ut libere et quiete et honorifice sicut rex precepit per cartam suamabbas et monachi Redingenses omnia iura teneant Apud Westmonasterium Per breue regis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter