utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781490

Charter Number: 03781490
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1127
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus uicecomitibus et baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis et walensibus totius Anglie et Wallie salutem Sciatis me concessisse deo et ecclesie sancte Marie de Maluerna et monachis ibidem deo seruientibus unam mansuram terre de Baldehala et omnia que super terram sunt pro anime mee et parentum meorum salute sicut pater meus Will[elmu]s rex eam eis dedit et concessit pro remedio anime sue Et illi iiii solidi qui inde de redditu accipiebantur antequam monachi eam habebant ponantur in talea mea et ipsi inde sint quieti sicut pater meus eis concessit Et concedo eis et dono illas duas solidatas terre id est Achisei[m] que pertinet ad Stottesduna[m] unde Wido filius Helgoti solebat reddere ii solidos per annum de firma Et concedo eam eis quietam de illis ii solidis et de omnibus aliis seruiciis pro salute anime mee Et concedo eis duas hidas terre omnino quieta de geldis omnibus et omnibus aliis querelis et scotis quarum una est in Wirecestrescir et altera in Statfordescir apud Quata[m] Et concedo eis illas terras de Wrdesfelda et de Limb[er]ga illa noua essarta sicut Gisl[ebertus] abbas Westmonast[eri]i communi concessu capitulo ecclesie concessit et dedit et sicut Hug[o] et Warner[us] monachi illa perambulauerunt et ipsis monachis ex parte abbatis sui liberauerunt Et concedo eis ecclesiam de castello Ric[ardi] filii Pontii in Cantarabohan et duas carrucatas de terra illa et omnes decimas Ric[ardi] de omnibus redditibus suis de illa terra Et ecclesiam de Leccen et unam hidam et uirgatam terre in eadem uilla et omnem decimam Ric[ardi] de eadem uilla Et decimam de dominio Ric[ardi] de terra in Estradel que uocatur Becchen sicut predictus Ric[ardus] et Matild[is] coniunx sua et Simon filius suus dederunt et concesserunt eis pro redemptione anime sue Et concedo eis terram de Hatfelda quam escambiauerunt Rog[er]o de Candos pro terra sua de Strada concessu meo ita ut eam de me in capite teneant in elemosina ita solutam et quietam ab omni seculari seruicio sicut tenebant aliam excepto hoc solo quod inde reddent gelda mea que non solebant reddere de terra sua de Strada Et concedo eis terram de Lamdespidit cum omnibus que ei pertinet et terram quandam in Chelem et ecclesiam de Bereschi cum omnibus decimis et aliis que pertinent et ecclesiam de Marteconoc cum decimis et omnibus aliis que pertinent sicut Milo Glouec eas eis dedit et concessit Et concedo eis piscariam desuper Sauerna[m] que pertinet terre Lungenede cum hominibus et terram eorum qui eam custodiant sicut Osb[er]tus filius Pontii eis eam dedit et concessit Et concedo eis illam uirgatam terre in Mortuna quam Landricus de Cliffort reddidit Gisl[eberto] abbati Westmonast[eri]i quam Gisl[ebertus] dedit monachis de Malu[er]na sicut ipse Gisl[ebertus] abbas consensu communis capituli eam eis dedit et concessit Et concedo eis ecclesiam sancti Germani de Lanrieragh sicut Rotb[ertus] filius Will[elm]i dedit et concessit et sicut Rotb[ertus] comes Gloec de cuius feodo ecclesia illa est concessit Et uolo et firmiter precipio ut ipsi ea omnia sicut predicta sunt ita bene teneant et in pace et quiete et honorifice sicut domini superius enumerati eas eis concesserunt et dederunt Testibus Ric[ardo] episcopo Herefordie et Bernardo episcopo de Sancto Dauid et Simone episcopo Wigornie et Will[elm]o camerario de Tancardiuilla et Brientio filio comitis et Will[elm]o de Albineio pincerna et Milon[e] Gloecestr et Adam de Port et Pagano filio Ioh[ann]is et Gaufr[ido] filio Pag[ani] et Rog[er]o de Candos et Walt[er]o de Bello Campo Apud Herefordiam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter