utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781820

Charter Number: 03781820
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1128 - 1133
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus rex Anglorum iusticiis uicecomitibus et baronibus et prepositis et ministris et omnibus fidelibus suis Anglie et Normannie et portuum maris salutem Precipio uobis quod omnes monachi ordinis Cisterciensis et de ecclesia Clare Vallis et aliis ecclesiis que a Cistercio exierunt ubicumque uenerint per terram meam ipsi et famuli et equi et omnes res sue sint quiete de theloneo et passagio et omni consuetudine De eis monachis dico unde securi fueritis eos esse de Cistercio uel qui hoc breue attulerint Et super hoc breue meum prohibeo ne ullus minister disturbet eos super x libras foris facture T[este] cancellario Apud Wodestokam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter