utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781947

Charter Number: 03781947
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1123 - 1135
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus [dei gratia] rex Anglorum et dux Normannorum [et Aquitanorum et comes Andegauorum] archiepiscopo Rothomagensi episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis uicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis tocius Normannie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse Odoino de Mala Palude seruienti meo totum suum mi[ni]sterium de mea panetaria cum omnibus pertinenciis suis Et uolo et confirmo quod in curia mea habeat omnibus diebus quamdiu ero apud Rothomagum liberationem scilicet in despensa mea quatuor denariatas panis et in meo celario unum sextarium uini militum et in coquina mea quatuor fercula unum ex magnis et duo ex militibus et unum dispensabile Et ipse Odoinus debet inuenire panem in curia mea et talliare cum dispensariis meis et talliare cum omnibus bolengariis meis Et predictus Odoinus debet recipere denarios et acquitare bolengariis Et quando mittam pro pane apud Rothomagum sepedictus Odoinus debet adducere ad custum meum Et quisque caballus debet habere duodecim denarios et queque banesteria sex denarios et queque corbellia unam denariatam panis Si panis adducitur per aquam batellus habebit sex denarios in itinere Et sepedictus Odoinus totum residuum panis mee panetarie habebit quando iter fecero Et debet habere omnem custodiam et omnem iusticiam meorum bolengariorum Rothomagi et infra leucatam Rothomagi et omnia forefacta illorum Et debet habere omnia pondera panis et omnes emendas panis et omnem panem forefactum Et in aqua Secane debet habere unam piscatoriam liberam et quietam ab omni consuetudine et exactione Et debet molendinare totum bladum suum in molendinis meis de Rothomago liberum et quietum sine motura Et debet esse ingranatum post illum bladum quod inuenerit in tremoia Et debet esse unus ex regardatoribus forestarum mearum ad custum meum Et debet habere suum pasnagium liberum et quietum in omnibus forestis meis ad omnes porcos suos Et debet habere ad natale uiginti solidos uel quatuor porcos Et predictus Odoinus debet tenere unum tenementum suum ubicunque sit libere et quiete bene et in pace plenarie et honorifice et omnia tenementa sua de herede in heredem cum omnibus pertinentiis suis et omnes res suas et possessiones [liberas et quietas] ab omnibus consuetudinibus et auxiliis et querelis et occasionibus et talliis et mutacionibus et defensis et merchis et equitacionibus et exercitibus et muris et aruris et passagiis et pasnagiis et teloneis et ab omnibus officiis citra mare et ultra in terris et in aquis Quare uolo et firmiter precipio quod ille Odoinus et heredes sui hereditabiliter teneant ne aliquis eis uexet nec disturbet nec placitare faciat nisi coram me nec in res nec in possessiones suas manum mittat nec in mi[ni]sterio meo panetarie nec in bolengariis meis iusticiam faciat nisi predictus Odoinus uel heredes sui super decem libras forefacture Et si aliquis eum uel heredes suos de aliquibus predictarum rerum uexare uel disturbare presumpserit precipio quod illa que ipse uel heredes sui pro uexacione uel disturbacione amiserint eis reddantur ab illo qui illa uexauerit uel disturbauerit Testibus Lexouiensi episcopo Willelmo de Herion R[oberto] de Veir R[icardo] de Corci Iohanne Martel Apud Monfort
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter