utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03781975

Charter
Charter Number: 03781975
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1100 - 1135
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] iusticiis et uicecomitibus et baronibus et omnibus fidelibus suis tocius Anglie in quorum potestate prior et monachi sancte Marie et sancti Nicholai de Spald elemosinam habent salutem Precipio quod prior et monachi teneant terras suas et homines et ecclesias et decimas et elimosinas et omnes rectitudines et consuetudines suas ita bene et in pace et libere sicut melius tenuerunt tempore patris et fratris mei et meo et sicut alia breuia mea de pace que habent testantur Nec super prohibitionem breuium meorum et tenuram suam sustineatis quod aliquis eos uexet nec aliquam contumeliam afficiat desicut elemosina mea est et in manu et proteccione mea posita T
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter