utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03789015

Charter Number: 03789015
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1113
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno ab incarnatione domini M tercio decimo Henrico regnante dei gratia rege Anglorum Rohes uxor Ricardi filii comitis Gisleberti dedit deo et sancte Marie Becci sanctoque Neoto Ernulfiberie et monachis ibidem deo famulantibus totum insimul idem manerium Ernulfiberie et quicquid ad illud pertinet sicut ipsa tenebat pro salute regis Henrici uxorisque eius Matildis atque filiorum suorum et pro anima Willelmi regis patris sui et Matildis matris sue fratrumque suorum et pro anima Ricardi mariti sui et salute anime sue filiorumque et filiarumque atque omnium parentum suorum Hoc donum concessit Gislebertus filius suus uxorque eius Aeliz et filii sui rogatu et petitione eiusdem Rohes matris sue fratrumque suorum Rogerii scilicet Walterii Roberti sororumque suarum necnon parentum et amicorum suorum Testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter