utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790015

Charter
Charter Number: 03790015
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135 - 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] Rex Angl[orum] episcopo de Norwich et justic[ie] et vic[ecomiti] et omnibus baronibus et omnibus fidelibus suis de Norfulch[scira] et Sudf[olcscira] salutem Sciatis me concessisse Ade clerico meo in feodo et hereditate terras quas tenet de manerio et socha mea de Hintlesham pro xvi solidis reddendis inde per annum pro omnibus servitiis sicut rex Henricus eas ei concessit per cartas suas scilicet terram que fuit Aelwardi et terram de Spercheford que fuit Wolurici et terram que fuit Osb[erti] filii Bundi et terram que fuit Teodware et Burchardi filii sui et terram que fuit Aldredi et Chepalasland et Sewinesland et partem terre que fuit Sirici et alias minutas terras que sunt infra nos xvi solidos Et preter hoc concedo ei terram et servitium Haldeni de socha mea de Samford hundredo pro ii solidis et v denariis et obolo reddendis per annum pro omni servitio Et preter hoc concedo ei terram quam tenet de burgagio meo de Norwic per servitium quod ei terre pertinet sicut rex Henricus ei concessit per cartam suam et sicut tenuit die qua rex Henricus fuit vivus et mortuus Et volo et precipio quod ipse et heredes sui illas in pace et hereditabiliter teneant Testibus cancellario et W[illelmo] Mart[ello] et R[oberto] filio Walteri Apud [Westmonasterium]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter