utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790016

Charter
Charter Number: 03790016
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justitiis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse in perpetuam elemosinam deo et Sancte Marie de Insula omnes terras illas quas Radulfus Pincerna eis dedit et concessit videlicet insulam et totam terram suam dominicam de Cochemersa et capellam de Vuerlia cum appendiciis suis et manerium suum de Pebbewurda et ecclesiam de Merstona cum appendiciis suis et ecclesiam de Glen cum appendiciis suis et ecclesiam de Taingwurda et in Empingha[m] xx s et molendinum de Grobi et decimam de Vuerlia totam de dominico suo et dimidium molendinum et terram suam totam de Walteford et de Chelebruga et terram suam de Blinchesfeld totam preter lx solidatas quas inde dedit predictus Radulfus ecclesie Sancti Nicasii de Metll[ento] et tertiam partem de Pebbewurda de decima sua de dominico suo et medietatem decime sue de Cherletona et duas partes decime de Rageleia Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie teneant monachi in predicta ecclesia deo et Sancte Marie servientes cum soca et saca et toll et theam et infangeneteof et cum omnibus consuetudinibus in bosco et plano et pratis et pasturis et in omnibus libertatibus cum quibus terre ille erant tempore Roberti comitis de Mellento Et preter hoc concedo predicte ecclesie illud privilegium et illam dignitatem quam habet ecclesia Heboracensis vel ecclesia Sancte Marie de Wircestria quod comes de Legrecestria per cartam suam confirmavit Testibus G[ualeranno] comite de Mellento et R[oberto] comite Legrecestrie et Willelmo comite de Warenna et H[erueio] comite de Wiltes[scira] et Willelmo comite Eboraci et comite Simone et Roberto de Oilli et Willelmo de Ipra et Ernaldo de Bosco et Roberto Pincerna et Willelmo de Pinu Apud Oxenefordiam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter