utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790035

Charter
Charter Number: 03790035
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1139 - 1152
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justitiis vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis quia dedi et concessi in perpetuam elemosinam deo et ecclesie beate Marie et Sancte Athelburge de Berchingis et abbatisse et monialibus ibidem deo servientibus hundredum meum de Begetreowa cum omnibus pertinentibus et clamo eis lxx solidos quietos in perpetuum quos solebam habere de hundredo illo singulis annis Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predicta et abbatissa et moniales prefate teneant et habeant hundredum predictum ita bene in pace et libere et honorifice et quiete sicut ecclesia Sancti Edmundi et ecclesia Sancte Atheldride de Ely tenent et habent hundreda sua saluis aliis consuetudinibus meis regalibus T[estibus] M[athilde] regina et Will[elm]o de Ipra et Will[elmo] Mart[el] et Ric[ard]o de Lucy et Rog[ero] de Fraxin[eto] et Fulcon[e] de Oilli Apud Windr[esoram]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter