utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790036

Charter
Charter Number: 03790036
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1139 - 1152
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justitiis vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quia pro salute anime mee et Mathildis regine uxoris mee et Eustacii filii mei et aliorum puerorum meorum et pro anima regis Henrici regis avunculi mei et aliorum antecessorum meorum regum Anglorum dedi et concessi in perpetuam elemosinam deo et ecclesie Beate Marie et beate Athelburge et Adelid[e] abbatisse de Berching[is] et monialibus ibidem deo servientibus hundredum meum de Begetreowa cum omnibus ei pertinentibus Et clamavi eis lx solidos quietos in perpetuum quos solebam habere de hundredo illo singulis annis Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predicta et abbatissa et moniales memorate teneant et in perpetuum possideant hundredum prenominatum cum omnibus ei pertinentibus in terris et theloneis et auxiliis et omnibus consuetudinibus ita scilicet quod neque justitia aliqua neque vicecomes neque aliquis minister meus super abbatissam vel ministros suos se inde intromittat de placito aliquo vel de aliqua re que ad hundredum predictum pertineat set habeant illam bene et in pace et libere et honorifice et quiete cum saca et socha et toll et theam et infangenetheof et cum omnibus aliis libertatibus que ad illud pertinent scilicet in placito warpeni et cum collecta murdri et danegelde et omnibus placitis et aliis rebus sicut ecclesia Sancti Edmundi et ecclesia Sancte Atheldrithe de Ely tenent et habent hundreda sua saluis tantum placitis corone mee que per justitiam meam debent placitari Et ut hec donatio mea rata et illibata permaneat presentis sigilli mei impressione confirmo et attestatione subscriptorum corroboro M[athilde] regina et W[illelmo] de Ipra et W[illelmo] Martel et Ric[ardo] de Luci et Fulc[on]e de Oilli et R[ogero] de Fraxin[eto] Apud Wyndr[esoram]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter