utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790046

Charter
Charter Number: 03790046
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1135 - 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus baronibus et omnibus fidelibus suis per totam Angliam constitutis salutem Sciatis me dedisse et concessisse Rodb[er]to episcopo Bathon[ie] episcopatum Bathon[ie] in terris et in hominibus in dominiis et feodis et in omnibus rebus aliis ad episcopatum pertinentibus canonica prius electione precedente et communi vestro consilio voto et fauore prosequente Quare volo et precipio quod bene et in pace et honorifice et quiete et libere teneat prefatus episcopus in bosco et plano in pratis et pasturis in via et semitis in molendinis et esclusis in vivariis et piscariis in mare[sc]is et stagnis in parcis et fugatiis in divisis et forestis in feriis et mercatis in aquis et extra in burgis et civitatibus et extra in omnibus rebus et omnibus locis cum socha et saca cum toll et theam et infangenetheof cum omnibus consuetudinibus et libertatibus et quietationibus et omnibus rebus aliis cum quibus ecclesia sua et episcopus Joh[anne]s vel aliquis predecessorum suorum episcoporum unquam liberius et plenius et quietius tenuit tempore meorum predecessorum regum Anglorum Audientibus et collaudantibus omnibus fidelibus meis hic subscriptis apud Westmonast[eriuin] in generalis consilii celebratione et Paschalis fest[ivitatis] solemnitate hoc actum est Testes Will[el]mo archiepiscopo Cantuar[iensi] Turstino archiepiscopo Eboracensi Hugone archiepiscopo Rotomag[ensi] Henrico episcopo Wintonie Rogerio episcopo Saresberie Alexandro episcopo Lincolie Nigello episcopo Eliensi Safaro episcopo Cicestrensi Rodb[er]to episcopo Herefordensi Johanne episcopo Roffensi Bernardo episcopo Sancti David Symone episcopo Wirecestrensi Ebrardo episcopo Norwicensi Audino episcopo Ebroicensi Johanne episcopo Sagiensi Algaro episcopo Constanc[iensi] Ricardo episcopo Abricensi Adelardo episcopo Carl[eolensi] Rogerio cancellario Henrico nepote regis Henrico filio regis Scotie Willelmo comite Warenn[e] Galer[ano] comite Metll[enti] Rogerio comite Warwic Rodb[er]to de Ver conestab[ulario] regis Milone Gloecestrie conestab[ulario] Alberico de Ver camerar[io] Willelmo de Pont[e] [Archarum] camerar[io] Rodb[er]to filio Ric[ardi] dapifero Will[elm]o de Albin[eo] pincerna Rodb[er]to de Fere[riis] bar[one] Rodb[er]to Arundel bar[one] Gaufrido de Magnavill[a] bar[one] [I]lberto de Laci bar[one] Will[el]mo Peurel bar[one] Gaufrido Talebot bar[one]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter