utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790104

Charter
Charter Number: 03790104
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dux Norm[annorum] et Aquit[anorum] et comes And[egavorum] omnibus archiepiscopis episcopis comitibus baronibus justiciis vicecomitibus et omnibus amicis et fidelibus suis Normannie et Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam Ernaldus de Bosco fecit deo et monachis de ordine Cisterciensi de manerio de Betlesdena cum omnibus appendiciis suis ad fundandam ibidem abbatiam ordinis Cisterciensis et de tribus carrucatis terre in Sigeresham que vocatur Marieland et quicquid ad eas pertinet et totam terram de Witefeld et de Dodeford et quicquid ad illas pertinet et totam terram de Westcote et terram Osberti de Wanci et Willelmi de Bolebec scilicet Blacaham et quicquid ad illas pertinet Et confirmo omnia illa que eis in elemosina data sunt vel que ipsi mercati sunt Quare firmiter precipio quod supradicti monachi predictas terras bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et habeant in perpetuam elemosinam in bosco et plano in pratis et pascuis et omnibus aliis rebus et locis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus eisdem terris pertinentibus sicut alie ecclesie ejusdem ordinis sive in Anglia sive in Normannia melius et liberius tenent Et volo et firmiter precipio ut sint quiete de scinis et de hundretis et placitis et querelis et occasionibus et auxiliis et operationibus et murdris et denegeld et omnibus aliis geldis et hidagiis et omnibus consuetudinibus corone mee pertinentibus Et precipio quod monachi qui ibidem deo seruiunt bene et in pace libere et quiete teneant quietas et solutas omni seculari servitio ne aliquando aliquis inde requirat consuetudinem ullam Testibus Rob[erto] comite Leg[re]c[estrie] Ernaldo de Bosco Gisl[eberto] de Laceio Hug[one] de Pir[ariis] Wigano de Walengef[ord] Rob[erto] de Juvineio Godef[rido] de Quatremar Heru[eo] marescali[o] Apud Leg[re]c[estriam]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter