utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790112

Charter 03790112
Charter Number: 03790112
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1151 - 1167
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives Départementales de Seine-Maritime - 52H50
map View Map
Charter:
M[atildis] imperatrix H[enrici] regis filia archiepiscopis episcopis abbatibus baronibus ministris vicecomitibus [et] omnibus fidelibus suis Norm[annie] salutem Sciatis me pro amore dei et animabus patris mei Henrici regis Angl[orum] et matris mee Matildis regine dominique mei G[alfridi] ducis Normannie et comitis Andegavensis dedisse et concessisse in perpetuam elemosinam deo et ecclesie Sancte dei genetricis Marie de Bondevill[a] et monialibus deo ibidem servientibus xxx acras terre in foresta de Romara terram videlicet que Campus T[er]gerii appellatur Et in eadem foresta pasturam bestiarum suarum acquietantiam de pasnagiis porcorum suorum et omnium animalium et quod necesse eis fuerit ad focum suum Et ideo volo mando et firmiter precipio quod eadem ecclesia et in ipsa deo servient[es] moniales terram illam predictam et quietantiam herbagii et pasnagii et focagii sui habeant et teneant sicut meam propriam elemosinam bene et in pace libere et quiete et honorifice ab omni consuetudine et exactione ita quod nullus eis inde iniuriam seu contumeliam faciat Quod ut ratum et inconcussum teneatur inperpetuum carte mee et sigilli mei privilegio sanctitum esse volui Hiis testibus Huberto de Vallibus Willelmo de Heliam Stephano de Bel[l]ocampo Roberto filio Henn[er]ici Roberto de Hornago Apud Rothomagum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter