utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790113

Charter Number: 03790113
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
M[atildis] imperatrix H[enrici] regis filia archiepiscopis episcopis abbatibus baronibus justiciis vicecomitibus fidelibus suis Norm[annie] [salutem] Sciatis me pro amore dei et animabus patris mei Henrici regis Anglorum et matris mee Matildis regine dominique mei G[alfridi] ducis Normannie et comitis Andegavensis dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam deo et ecclesie sancte dei genitricis Marie de Bondevilla et monialibus deo ibidem servientibus totum dominium quod habui et habere poteram in parochia de Bellavilla videlicet in homagio releuagiis redditibus et omnibus aliis rebus que mihi et heredibus meis possunt inde evenire et accidere scilicet de toto feodo quod Hugo de Bellavilla miles tenuit de me et antecessoribus meis feodaliter et hereditarie tenendum et possidendum predicte ecclesie et monialibus in puram et perpetuam elemosinam bene et pacifice libere et quiete absque ulla mei vel heredum meorum decetero reclamatione seu contradictione vel impedimento Et licebit decetero predictis monialibus et earum successoribus facere etiam voluntatem suam totam integre sicut de sua propria et propria elemosina Et ego et mei heredes tenemur predictis monialibus et earum successoribus predictum dominium sicut superius et divisu[m] contra omnes gentes garantizare et deffendere quotienscumque necesse fuerit ad sumptus suos si exinde quod absit aliqua moueatur consuetudo contra eas Quod ut ratum et stabille futuris temporibus permaneat hanc presentem cartam eisdem feci et tradidi sigilli mei munimine confirmatam Actum anno domini MCCXL nono mense Septembris assensu et voluntate mea Testes sunt Amicus Rothomagensis ecclesie thesaurarius Waleranus de Mello[n]to archidiaconus Petrus cantor Helias sacerdos Robertus capellanus magister Ricardus Gydo Ebroicensis ecclesie archidiaconus Willelmus de Riparia Walter[us] de Casten[er]io Walter[us] de Cornaco Helias de Varnic Ricardus de Cornouale magister Taurinus Radulfus filius Walteri Girondi canonici et plures alii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter