utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790119

Charter
Charter Number: 03790119
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135 - 1139
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Stephanus dei gratia rex Anglorum archiepiscopis episcopis principibus baronibus et universis fidelibus totius Anglie clericis et laicis francis et anglis tam presentibus quam futuris salutem Quoniam ad hoc a suprema potestate regal[em] celsitudinem potestatis accepimus ut in ecclesia dei potentiam nostram juste pariter et misericorditer exerceamus visum est nobis ut non solum sub nostra tuitione et munimine ab infestantium malitia atque calumpnia tueatur verum etiam ad suarum sustentationem necessitudinum nostri muneris liber[ali]tate foueatur Precipue vero illis hec facere debemus qui voluntariam subeuntes paupertatem sub regulari disciplina domino militare decreverunt ut secundum apostolum ex nostra opulentia eorum suppleatur indigentia et nos eorum interventu in eterna recipiamur tabernacula Damus itaque et sub presentis huius carte nostre privilegio atque attestatione confirmamus ecclesie Sancte Marie de Brellintona et canonicis regularibus deo ibidem servientibus duas carucatas terre ex meo dominio quarum una et dimidia est in Estona dimidia vero in Hildertorp solutas et quietas ab omni geldo et omnibus consuetudinibus cetera vero que a Waltero de Gant et a Jordano Paganel vel ab aliis baronibus et vavassoribus meis data sunt predicte ecclesie et in huius carte nostre pagina continentur concedimus atque ejusdem carte auctoritate confirmamus Walterus de Gant dedit ipsi ecclesie tredecim carucatas terre in Brellingtona Jordanus Paganel dedit in eadem villa unam carucatam terre pro anima Geretrudis uxoris sue dono et concessione Stephani de Meinill privigni sui homines Walteri de Gant dederunt eidem ecclesie concessione ipsius Walteri [videlicet] Willelmus constabularius dedit unam carucatam in Basingeby Forno dedit in eadem villa duas bovatas Machernus dedit duas bovatas in Hildertorp Radulfus Buht et Gozelinus filius eius dederunt duas bovatas in Estona Radulfus dedit quatuor bovatas in Grend[ala] Gozo dedit quatuor bovatas in Buchetona Malgerus dedit quatuor bovatas in Richtona Morcarus dedit unam bovatam in Benitona concessione Roberti de Brus domini sui Item Walterus de Gant dedit ecclesiam de Edenham et aliam de Wicham et dimidiam ecclesiam de Suthfereby et ecclesiam de Fiueley et ecclesiam de Sualadala Adelardus autem venator dedit concessione Henrici filii sui et concessu Walteri domini sui ecclesiam de Wilardeby et de Galmetona Stephanus comes de Albemara dedit ecclesiam de Bouintona Willelmus filius Nigelli dedit ecclesiam de Flemeburlic et Eustachius filius Johannis concessit et in dedicatione ipsius ecclesie accrevit eidem ecclesie unam bovatam terre ecclesiam quoque de Cuthuna dedit idem Eustachius Euerardus filius Petri dapiferi de Hildernessa dedit ecclesiam de Attingewic Radulfus de Gosla dedit ecclesiam de Sprotelaia Has omnes ecclesias et terras dederunt predicti domini solutas et quietas ab omni geldo et consuetudinibus preter geldum meum videlicet Danegeldum Preterea concedo et confirmo escambium toftorum quod fecerunt inter se canonici et Jordanus Paganel Et ad hoc Willelmus de Moion et uxor eius Agnes dederunt ecclesiam de Wicheforda Emma uxor Alani de Perci dedit unam carrucatam terre concessu Willelmi filii sui in Neuton Testibus [Alexandro] episcopo Linc[olniensi] N[igello] ep[iscopo] Eliens[i] et Rogero canc[ellario] Apud Eboracum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter