utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790180

Charter
Charter Number: 03790180
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[enricus] dux Norm[annorum] et comes And[egavorum] omnibus archiepiscopis episcopis comitibus baronibus vicecomitibus et omnibus amicis et fidelibus suis Normannie et Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse Ranulfo comiti Cestrie omnem hereditatem suam Normannie et Anglie sicut unquam aliquis antecessorum suorum eam melius et liberius tenuit et nominatim castellum de Vira et Barbifluvium cum tali libertate quod per totam banleugam possit capere forisfactum suum et Brullium de fossis et Alebec et hoc unde erat vicecomes [de] Abrincis et in Sancto Iacobo de hoc feci eum comitem et quicquid habui in Albrinchein ei dedi preter episcopatum et abbatiam de Monte [Sancti Mich]elis et quod eis pertinet Insuper dedi et concessi ei totum honorem comitis Rogeri Pictaviensis ubicumque aliquid habetur [et totum honorem] de Blie ubicumque sit in Anglia et totum honorem de Eia sicut Robertus Malet avunculus matris sue illum melius et plenius unquam tenuit Insuper dedi ei Staford[iam] et Stafordiesir[am] et comitatum Stafordie totum quicquid ibi habui in foeudo et hereditate excepto foeudo episcopi Cest[rie] et comitis Rob[erti] de Ferr[ariis] et Hug[onis] de Mortuomar[e] et Geruasii Pag[anel] et excepto foresto de Can[n]oc quod in manu mea retineo Et foeudo Alani de Lincol[nia] ei dedi qui fuit avunculus matris sue et foeudo Ernisii de Buru[n] sicut suam hereditatem et foeudo Hugonis de Scoteineio ei dedi ubicunque sit et foeudo Roberti de Chalz ubicunque sit et totum foeudo Rad[ulfi] filii Odonis et totum foeudo Norm[anni] de Verd[un] et foeudo Roberti de Staf[fordia] ubicunque sit et triginta libratas terre quas habui in Grimesbeia ei dedi Et Notingeha[m] castell[um] et burg[um] et quicquid habui in Notingeha[m] in foeudo et hereditate sibi et heredibus suis dedi et totum foeudo Willelmi Peverelli ubicunque sit nisi potent se dirationare in mea curia de scelere et traditione excepto Hecham Et si Engelramus de Albamarl[a] non voluerit se capere mecum neque comes Simo[n] et illud vi capere potero predictam Hecham reddo comiti Ronnulf[o] si eam habere voluerit Et Torcheseiam et Oswardebec wapentac et Derbeia[m] cum omnibus pertinentiis et Mammesfeld cum socha et Roelis cum socha et Stanleia[m] juxta Coventreia[m] cum socha Et de Belvario tenebo ei rectum quam citius potero sicut de sua hereditate Et sex baronibus suis quos elegerit cuicumque centum libratas terre dabo de his que mihi ex hostibus meis adquisita acciderint de me tenendas Et omnibus parentibus suis suam reddo hereditatem unde potens sum et de hoc unde ad presens potens non sum [rectum] plenarium tenebo ex quo potens ero T[estibus] Willelmo cancellario R[eginaldo] comite Cornub[ie] R[ogero] comite Herf[ordie] Patricio comite [Salisberie U]mfrido de Buh[un] dapifero I[ohanne] filio Gileb[erti] R[icardo] de Hum[meto] constabul[ari]o Guarino filio Ger[oldi] Roberto de Curcer dap[ifero] Mai[nassero Biset] dapifero Philippo de Colu[m]b[eriis] Ex parte comitis Ran[nulfi] Will[elmu]s com[es] Lincol[nie] Hug[one] Wac[e] G[ossumo] castell[ano] de Fines Simone filio Willelmi Torst[ino] de Mo[n]tef[ichet] Gaufrido de Costentino Willelmo de Verd[un] Ricardo pincerna Rogero Wac[e] Simone filio Osberti Apud Divisas
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter