utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790185

Charter 03790185
Charter Number: 03790185
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1152
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse conventionem illam que facta est inter ecclesiam Cyc[estrensem] et m[on]ast[er]ium Sagien[se] de prebenda quam Will[elmus] archidiaconus Lond[oniensis] tenuit in ecclesia de Arundell[a] que prebenda facta est de ecclesiis de Sengelton[a] de Estden[a] et de Westden[a] cum pertinentiis suis Et volo et precipio quod predicta ecclesia Cyc[estrensis] prenominatam prebendam habeat et in perpetuum teneat ita bene et in pace et libere et quiete et honorifice sicut tenet alias prebendas suas et sicut Joh[ann]es abbas Sagiensis et conventus ejusdem monasterii illud concesserunt et carta sua confirmaverunt et sicut Will[elmu]s comes Cycestr[ensis] et Adeidis regina uxor eius de quorum feodo prebenda illa est illud concesserunt et cartis suis confirmaverunt T[estibus] M[atilda] regina et Will[elm]o Mar[tel] et Ric[ardo] de Luc[i] et Ric[ardo] de Canvilla Apud Lond[oniam]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter