utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790262

Charter Number: 03790262
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Steph[anus] rex Ang[lorum et d]ux Normannorum [o]mnibus comitibus et baronibus et vicecomitibus et justiciis et [ministris omniu]m locorum in q[uibus] monachi de Heli habent teneuras suas et omnibus fidelibus [suis] francis et anglis totius [An]glie salutem Sciatis quod concedo monachis de Heli omnes res et te[neu]ras suas ubicunque eas ha[bent] ita liberas et quietas sicut umquam melius et honorabilius et liberius in tem[p]ore alicujus regis vel episcopi eas [t]enuerunt cum omnibus consuetudinibus quas carte ecclesie confirmant et testificantur Et precipio [quod] si quis aliquid de rebus eorum violenter et injuste acceperit cito reddatur vel ille qui acceperit si noluerit reddere vos eum mittatis per plegium donec et ego rectum meum habeam de tali [for]isfactura et monachis restituantur sua Testibus Phulippo cancell[ario] et comite de Guarenn[a] et W[illelmo] Martel Apud Cantebr[ugiam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter