utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790272

Charter Number: 03790272
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Treaty
Date: 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis vicecomitibus baronibus et omnibus fidelibus suis Anglie salutem Sciatis quod ego rex Stephanus Henricum ducem Normannie post me successorem regni Anglie et heredem meum jure hereditario constitui et sic ei et heredibus suis regnum Anglie donavi et confirmavi Dux vero propter hunc honorem et donationem et confirmationem sibi a me factam homagium mihi et sacramento securitatem fecit scilicet quod fidelis mihi erit et vitam et honorem meum pro posse suo custodiet per conventiones inter nos prolocutas que in hac carta continentur Ego etiam securitatem sacramento duci feci quod vitam et honorem ei pro posse meo custodiam et sicut filium et heredem meum in omnibus in quibus potero eum manutenebo et custodiam contra omnes quos potero Willelmus autem filius meus ligium homagium et securitatem duci Normannie fecit et dux ei concessit ad tenendum de se omnes tenuras quas ego tenui antequam regnum Anglie adeptus essem sive in Anglia sive in Normannia sive in aliis locis et quicquid cum filia comitis Warennie accepit sive in Anglia sive in Normannia et quicquid ad honores illos pertinet et de omnibus terris et villis et burgis et redditibus quos dux in dominio suo inde nunc habet et nominatim de illis que pertinent ad honorem comitis Warenn[ie] Willelmum filium meum et homines ipsius qui de honore illo sunt plenarie saisiet et nominatim de castello de Belencumbre et Mortuomaris Ita scilicet quod Reginaldus de Warenn[ie] castrum Belencumbre et castrum Mortuimaris custodiet si voluerit et dabit inde duci obsides Si vero noluerit alii de ligiis hominibus comitis Wareim[ie] quos dux voluerit similiter per salvos obsides et salvam custodiam eadem castra custodient Aila vero castra que pertinent ad comitatum Moretonie dux ei reddet ad voluntatem meam cum poterit per salvam custodiam et per salvos obsides Ita quod omnes obsides reddantur filio meo quieti quando dux regnum Anglie habebit Incrementum etiam quod ego Willelmo filio meo dedi ipse dux ei concessit castra scilicet et villas de Norwico cum septingentis libratis terre ita quod redditus de Norwico infra illas septingentas libratas computetur et totum comitatum de Norðfolc preter illa que pertinent ad ecclesias et episcopos et abbates et comites et nominatim preter tertium denarium unde Hugo Bigotus est comes salva et reservata in omnibus regali justicia Item ad roborandum gratiam meam et dilectionem dedit ei dux et concessit quicquid Richerus de Aquila habebat de honore Peveneselli et preter hec castra et villas Peveneselli et servitium Faramusi preter castra et villas de Dovre et quod ad honorem Dovre pertinet Ecclesiam de Favresham cum pertinentiis suis dux confirmavit et alia aliis ecclesiis a me data vel reddita consilio sancte ecclesie et meo confirmabit Comites et barones ducis qui homines mei nunquam fuerant pro honore quem suo domino feci homagium et sacramentum mihi fecerunt saluis conventionibus inter me et ducem factis Ceteri vero qui antea mihi homagium fecerant fidelitatem mihi fecerunt sicut domino et si dux a premissis recederet omnino a servitio eius ipsi cessarent quousque errata corrigeret Filiis meus etiam secundum consilium sancte ecclesie se inde contineret si dux a predictis recederet Comites etiam et barones mei ligium homagium duci fecerunt salva mea fidelitate quamdiu vixero et regnum tenuero simili lege quod si ego a predictis recederem omnino a servitio meo cessarent quousque errata corrigerem Cives etiam civitatum et homines castrorum que in dominio meo habeo ex precepto meo homagium et securitatem duci fecerunt salva fidelitate mea quamdiu vixero et regnum tenuero Illi autem qui castra Warengeford custodiunt homagium mihi fecerunt et dederunt mihi obsides de fidelitate mihi servanda Ego vero de castris et murationibus meis talem securitatem duci consilio sancte ecclesie feci ne dux me decedente per hoc damnum aut inpedimentum regni incurrat Etiam turris Lundoniensis Ricardo de Luceio et mota Windlesores consilio sancte ecclesie ad custodiendum tradite sunt Ricardus autem de Luceio juravit et in manu archiepiscopi et custodiam filium suum obsidem dedit quod post meum decessum predicta castra duci redderet Similiter consilio sancte ecclesie Rogger[us] de Busseio motam Oxeneford et Jordan[us] de Buseso firmitatem Lincolie custodiunt et ligii homines duci sunt et juraverunt et obsides inde dederunt in manu archiepiscopi quod si ego decederem duci munitiones sine impedimento redderent Episcopus Wintonie in manu archiepiscopi Cantuar[iensis] coram episcopis affidavit quod si ego decederem castra Wintonie et munitionem Hamtone duci redderet Quod si aliquis eorum quibus custodia munitionum commissa fuerit moreretur aut a custodia sibi deputata recederet consilio sancte ecclesie alius custos ibi statueretur prius quam ille recederet Si vero aliquis de his qui meas munitiones custodiunt contumax vel rebellis extiterit de castris scilicet que ad coronam pertinent communi consilo ego et dux nos inde continebimus donec ad voluntatem utriusque cogatur satisfacere Archiepiscopi et episcopi de regno Anglie atque abbates ex precepto meo fidelitatem sacramento duci fecerunt Illi quoque qui in regno Anglie deinceps fient episcopi vel abbates idem facient Archiepiscopi vero et episcopi ab utraque parte in manu ceperunt quod si quis nostrum a predictis conventionibus recederet tam diu eum ecclesiastica justicia coercebunt quousque errata corrigat et ad predictam pactionem observandam redeat Mater etiam ducis et eius uxor et fratres ipsius ducis et omnes sui quos ad hoc applicare potent hec asse curabant In negotiis autem regni ego consilio ducis operabor Ego vero in toto regno Anglie tam in parte ducis quam in mea regalem justitiam exercebo Testibus his Tedbaldo archiepiscopo Henrico Wintoniensi Rodberto Exon[iensi] Rodberto Bath[oniensi] Gocelino Sales[beriensi] Rodberto Lincol[niensi] Hilar[io] Cicest[rensi] Willelmo Norwic[ensi] Ricardo Lund[oniensi] Nigello Elyens[i] Gileberto Hereford[ensi] Johanne Wigorn[ensi] Waltero Cestr[ensi] Waltero Rofens[i] Gaufrido de Sancto Asaph episcopis Rodberto prior[e] Bermundeseie Otun milite Templi Willelmo com[ite] Cicestr[ie] Rodberto com[ite] Leecest[rie] Willelmo com[ite] Gloecest[rie] Rainaldo com[ite] Cornual[le] Baidwino [comite Deuonie] Rogero Hereford[ie] Hugone Bigoto Patrico Salesberensi Willelmo de Albemarl[a] Albrico comite Rogero Clarensi Ricardo de Pambroc com[itibus] Ricardo de Luceio Willelmo Martel Ricardo de Humez Reiirnldo de Warenn[a] Manaser Biset Johanne de Port Ricardo de Camavilla Henri[co] de Esexa Aput Westmonasterium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter