utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790276

Charter Number: 03790276
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1137
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iariis] vic[ecomitibus] baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me reddidisse et firmiter concessisse Gaufr[edo] comiti de Essexa omnia sua tenementa que tenuit de quocunque illa tenuerit die qua impeditus fui apud Linc[olniam] et captus Et preter hoc dedi et concessi ccc libratas terre scilicet Meldonam et Niweport et Depedenam et Banhunte et Ingam et Phingriam et Chateleam cum omnibus suis appendiciis pro c libris Et Writelam pro sexies xx libris Et Hadfeld pro quater xx libris cum omnibus appendiciis illorum maneriorum Et preter hoc dedi ei et concessi in feodo et hereditate de me et de meis heredibus sibi et suis heredibus c libratas terre de terris exacutis scilicet totam terram Roberti de Bentona quam tenuit in Essexa videlicet Reneham et Hoilandam et Amb[er]denam et Wodeham et Eistan quam Picardus de Danfront tenuit Et Ichulintonam cum omnibus eorum appendiciis pro c libris Et preterea dedi ei et firmiter concessi in feodo et hereditate c libratas terre ad opus Ernulfi de Mannavilla de ipso comite Gaufr[edo] tenendas scilicet Anastiam et Braching et Hamam cum omnibus eorum appendiciis Et c solidatas terre in Hadfeld ad prefatas c libratas terre perficiendas Et preterea dedi ei et concessi custodiam turris Lond[onie] cum castello quod ei subest habendum et tenendum sibi et suis heredibus de me et de meis heredibus cum omnibus rebus et libertatibus et consuetudinibus prefate tum pertinentibus Et justicias et vicecomitat[us] de Lond[onia] et de Middelsexa in feodo et hereditate eadem firma qua Gaufr[edus] de Mannavilla avus suus eas tenuit scilicet pro ccc libris Et justicias et vicecomitat[us] de Essexa et Heortfordiscira eadem firma qua avus eius eos tenuit ita tamen quod dominica que de predictis comitatibus data sunt ipsi comiti Gaufr[edo] aut alicui alii a firma prefata subtrahantur et iii et heredibus suis ad scaccarium computabuntur Et preterea firmiter ei concessi ut possit firmare quoddam castellum ubicunque voluerit in terra sua et quod stare possit Et preterea dedi eidem comiti Gaufr[edo] et firmiter concessi in feodo et hereditate sibi et heredibus suis de me et de meis heredibus lx milites feudatos de quibus Ernulfus de Mannavilla tenebit x in feodo et hereditate de patre suo scilicet servicium Graalondi de Tania pro vii miltibus et dimidio et servicium Willelmi filii Roberti pro vii militibus et servicium Brient[ii] fil[ii] Rad[ulphi] pro v militibus et servicium Rob[erti] fil[ii] Gerold[i] pro xi militibus et servicium Rad[ulphi] fil[ii] Geroldi pro i milite et servicium Will[elmi] de Tresgoz pro vi mulitibus et servicium Maur[icii] de Chic[he] pro v militibus et servicium Rad[ulphi] Maled[octi] pro ii militibus et servicium Goisb[erti] de Lng[a] pro i milite et servicium Willelmi filii Heru[ei] pro iii militibus et servicium Willelmi de Auco pro i milite et dimidio et servicium Willelmi de Bosevilla pro ii militibus et servicium Math[ei] Pevr[elli] pro iiii militibus et servicium Ade de Sum[er]i de feodo de Elmedona pro iii militibus et servicium Rann[ulfi] Briton[is] pro i milite Et preterea quicquid carta regine testatur ei dedi et concessi Omnia autem hec predicta tenementa scilicet in terris et dominiis et seruiciis militum et in custodia turris Lond[onie] et castelli quod turri subest et in justiciis et vicecomitatibus et omnibus predictis rebus et consuetudinibus et libertatibus dedi ei et firmiter concessi comiti Gaufr[edo] in feodo et hereditate de me et de meis heredibus sibi et heredibus suis pro servicio suo Quare volo et firmiter precipio quod ipse et heredes sui post eum habeant et teneant omnia illa tenementa et concessiones adeo libere et quiete et honorifice sicut aliquis omnium comitum totius Anglie aliquod suum tenementum tenet vel tenuit liberius et honorificentius et quietius et plenius T[estibus] M[atilde] regina et H[enrico] ep[iscop]o Wint[oniensi] et W[illelmo] com[ite] Warenn[e] et com[ite] Gisl[eberto] de Penbroc et com[ite] Gisl[eberto] de Heortford et W[illelmo] com[ite] de Albarm[arla] et com[ite] Sim[one] et com[ite] Will[elmo] de Sudsexa et com[ite] Alan[o] et com[ite] Rob[erto] de Ferr[ariis] et Will[elm]o de Ipra et Will[elmo] Mart[el] et Bald[ewino] fil[io] Gisl[eberti] et Rob[erto] de V[ere] et Pharam[o] et Ric[ardo] de Luci et Turg[isio] de Abrinc[is] et Ada[m] de Beln[aco] Apud Cantuar[iam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter