utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790281

Charter Number: 03790281
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1137
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] H[ugoni] archiepiscopo Roth[omagensi] et episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis et omnibus fidelibus suis totius Normannie salutem Sciatis quia pro anima regis Henrici domini et auunculi mei et patrum meorum et parentum et pro salute mea et uxoris et fratrum et filiorum meorum concessi et confirmaui ecclesie Sancte Marie Ebroic[ensis] in perpetuam elemosinam et Audino episcopo et omnibus successoribus eius donationem quam rex Henricus eis fecit scilicet omnes ecclesias de Nonancort et omnes decimas agrorum et molendinorum et furnorum et omnium reddituum meorum eiusdem uile et I carrucatam terram et II mansuras in burgo liberas et quietas ab omni consuetudine Et similiter omnes ecclesias V[er]nolii et omnes decimas molendinorum et furnorum et pedagii ipsius V[er]nolii et armentariorum et omnium reddituum et exituum in denariis et aliis rebus et duas mansuras in b[ur]go liberas et quietas ab omni consuetudine et redditu et decimam portus de V[er]none qui erat in dominio regis Henrici quando hoc concessit Et ut ecclesia et Audinus episcopus et omnes sui post eum successores omnia predicta cum pertinentiis eorum integre inconcusseque in sempiternum possideant presentis sigilli mei hoc impressione confirmo et subscriptorum attestatione corroboro Testibus Adel[ulfo] episcopo Carl[eoliensi] et G[alerano] comite de Metll[ent] et R[oberto] comite Legr[ecestrie] et H[enrico] de Soilli nepote regis et Vmfr[ido] de Buh[un] et R[oberto] Auenello Apud Ebroic[as]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter