utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790325

Charter Number: 03790325
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia dux Normannie comes Andegauensie archiepiscopis episcopis comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus atque omnibus fidelibus suis salutem Notum sit vobis atque omnibus tam presentibus quam futuris quod ego ad petitionem Jordani Taxonis confirmavi abbati et monachis Sancti Stephani de Fontaneto omnes donationes et elemosinas quas antecessores dicti Jordani Taxonis qui fundaverunt abbatiam de Fonta neto fecerunt et dederunt in perpetuam elemosinam nutu ac consilio Willelmi tunc ducis Normannie predictis abbati et monachis pro salute animarum suarum videlicet in ecclesiis decimis terris hominibus in pratis aquis molendinis in silvis nemoribus in libertatibus usagiis consuetudinibus quas iidem monachi habent in foresta de Cingellis et in cunctis aliis nemoribus suis de quibus habent omnes decimas et in omnibus sicut continetur in charta fundatoris et aliorum antecessorum predicti Jordani Taxonis que incipit Quisquis deo et in charta confirmationis quam predicti abbas et monachi habent a Willelmo tunc duce Normannie supra predictis donationibus que incipit In Nomine Sancte et Individue Trinitatis que charte crucibus sunt signate secundum antiquam consuetudinem quam recognovit Jordanus Taxo coram me et baronibus meis apud Rotomagum Et ego predictas chartas et omnes donationes et elemosinationes de verbo ad verbum sicut continetur in eisdem cartis et omnia alia que postea donata sunt tam a Jordano Taxone quam ab antecessoribus suis in omnibus confirmavi in pura et libera elemosina cum omni ea libertate et quietantia quam elemosina potest et debet habere Quod ut statum sit et stabile in perpetuum presenti scripto et sigilli mei munimine confirmavi Testibus his Arnulfo Lexoviensi episcopo Richardo cancellario Guillelmo de Rolmara comite Lin[colnie] Guillelmo de Vernone Ricardo de Heia Goffrerio de Brue[ri]o Radulpho de Pommeria Willelmo Rocel Apud Rotomagum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter