utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790373

Charter Number: 03790373
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1138 - 1139
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dux Normannorum et comes Andegavorum archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis et walensibus totius Normannie et Anglie et Wallie salutem Sciatis me dedisse et concessisse pro anima patris mei G[aufridi] comitis Andegavorum et matris mee Matillidis imperatricis et Henrici regis avi mei et antecessorum et heredum meorum in puram et perpetuam elemosinam omnia illa que Robertus de Candos et ceteri fideles ecclesie Sancte Marie matris domini nostri Iesu Christi de Becco et Sancte Marie Magdalene de Goldcliva dederunt in terris in ecclesiis in decimis in dignitatibus in adquietationibus in consuetudinibus et in omnibus rebus in aqua in terra et nemore et in omnibus ceteris rebus presentis scripti munimine confirmo Hec sunt autem que Robertus de Candos concessione et confirmatione Henrici regis avi mei dedit et concessit predicte ecclesie Sancte Marie Magdalene de Goldcliva pro anima sua et uxoris sue Isabel et filiorum suorum videlicet moram de Goldcliva sicut Pulmeia vadit usque in Oscam per divisiones aquarum et fossalium terram de Noua Villa que fuit Eugeni Walensis terram que fuit Isabel uxoris sue in eadem mora Rannulfus dedit concessione Roberti de Candos terram quam habuit in eadem mora in Ernesnesse totam decimam terre sue de Wales omnium reddituum denariorum suorum decimam dominii sui decimam mellis in bosco et in piscationibus et decimam molendini sui et pomorum pomerii sui de Karliun et ecclesiam Sanctorum Julii et Aaron atque Albani cum omnibus pertinentiis suis et ecclesiam Sancte Marie Magdalene de Goldcliva cum decima ad eam pertinente id est a Sambrina usque Pulcric In Anglia quoque dedit manerium quod vocatur Siluria cum appendiciis suis et juxta Siluriam terram de Redehewis et de Derneford et ecclesiam de Peritona cum terra et decima que ad eam pertinet et redecimam dominii ejusdem ville Item ecclesiam de Staveia cum omnibus pertinentiis suis et redecimam dominii ejusdem ville et redecimam de Bura et in terra Sancti Edmundi in Suffolchia decimam dominii de Beteford et de Acolt et de Gretingham Rogerus vero de Candos dedit prefate ecclesie Goldclive terram duarum carucatum ad Clivam in Wiltesira Isabel autem uxor predicti Roberti de Candos dedit terram suam in predicta mora Goldclive Ranulphus vero de Strengestane dedit terram suam in eadem mora Willelmus etiam de Batpalmes dedit terram suam in eadem mora concessu Walteri de Candos et ipse Walterus de Candos dedit maneriolum nomine Pulpen et terram Walteri in predicta mora et extra moram Goldclive juxta Karliun ecclesiam Sancte Trinitatis Isabel etiam de Candos et Robertus filius eius dederunt concessione Walteri filii predicte Isabel Prestonam in Sumerseta et Meinbr[ia] in Devensira prenominate ecclesie Goldclive ubi corpora sua requiescunt Item Walterus de Candos dedit unam carucatam terre apud Staveiam juxta nemus et aliam carucatam terre juxta castellum Robertus etiam thus Martini dedit predicte ecclesie Goldclive dimidiam hidam terre in Cumtona et aliam dimidiam hidam terre super Menedipp Morganus filius Oweni et Jorwerd frater eius dederunt predicte ecclesie Goldclive in Oscam unam piscariam que vocatur Quinque Piscarie et in predicta mora unam terram et aliam piscariam transversam in Osca apud Karliun Testibus Roberto comite Gloucestrie Milo[ne] comite Herefordie Manassero Bisset dapifero Warino filio Geroldi camerario Willelmo filio Hamonis Roberto de Juvenio Apud Bristolliam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter