utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790381

Charter Number: 03790381
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1144 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G[alfridus] dux Normenn[orum] comes Andeg[avorum] [] archiepiscopo Rothomagensi et omnibus episcopis Normennie et comitibus et justiciis suis salutem Noveritis quod ego dedi et concessi Henrico le Mareschal servienti meo sergenteriam de bagnileuca Rothomagensi sicut se proportat de feodo de Pratellis et de feodo Cailliaco et dedi eidem Henrico et suis heredibus sergenteriam de Cailliaco sicut se proportat in longum et in latum et sicut extendit de feodo de Cailliaco et de feodo de Pratellis et de feodo de Feritate usque ad partes de Gournayo et omnia alia ad placitum spate pertinentia tenenda et habenda dicto Henrico le Mareschal et suis heredibus bene et in pace servientium faciendo Et volo et concedo quod dictus Henricus le Mareschal et eius heredes habeant omnes robas tallatas omniaque superlectillia et omnia vasa nisi fuerint argentea et aurata et cares baconum nisi bacones fuerint integri et dolium nisi plenum sit vini videlicet eorum et earum que membra sua forefaciant et de domibus que cremabuntur forefactura que eidem Henricus et eius heredes habeant tantum quantum poterunt sursum percutere de moura spate sue si eques fuerint ignem defendendo Volo etiam et concedo quod eidem Henricus et eius heredes habeant suum hardere et suum edificare in foresta mea de Tisone et pasturagia ab omnibus libera et quieta Et quia volo quod omnia et singula predicta dicto Henrico et eius heredibus rata et stabilia in perpetuum teneantur hanc presentem cartam munimine sigh mei confirmavi Testibus Hugone Rothomagensi archiepiscopo Ern[ulfo] Luxouiensi episcopo Philippo Baiocenso episcopo Galerano comite Mellendi Raginaldo de Sancto Walerico Rogero de Claris vallis Gaufredo de Cleres Apud Rothomagum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter