utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790393

Charter Number: 03790393
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1139
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Matildis imperatrix Henrici regis filia et Anglorum domina archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me fecisse Milonem de Gloc[estria] comitem de Hereford et dedisse ei motam Hereford cum toto castello in feudo et hereditate sibi et heredibus suis ad tenendum de me et heredibus meis Dedi etiam ei tertium denarium redditus burgi Hereford quicquid unquam reddat et tertium denarium placitorum totius comitatus Hereford Dedi etiam ei tria maneria in ipso comitatu de meo dominio viz Mawerdinam et Luggewordinam et Wiltonam cum omnibus appendiciis suis Dedi etiam ei haias Hereford et forestam de Trivela cum hoc quod ad hoc pertinet Dedi etiam ei servitium Roberti de C[han]ados et Hugonis filii Willelmi et Richardi de Cormeill et omnia feuda eorum ubicunque ea habeant Et hec omnia supradicta dedi et etiam concessi in feudo et hereditate sibi et heredibus suis ad tenendum de me et heredibus meis Hanc autem donationem feci ei apud Oxineford die Sancti Jacobi apostoli videlicet octaua die ante festum Sancti Petri ad vincula pro servitio suo quod mihi fecerat Et ita quod tunc habebam in captione mea apud Bristoll regem Stephanum qui dei misericordia et auxilio Roberti comitis Gloc[estrie] fratris mei et auxilio ipsius Milonis et aliorum baronum meorum captus fuit in bello apud Lincoln die Purificationis Sancte Marie proximo ante predictum diem Sancti Jacobi apostoli Quare volo et firmiter precipio quod hec omnia supradicta teneat de me et heredibus meis ipse et heredes sui ita bene et in pace et honorifice et plenarie et libere et quiete in bosco et plano in forestis et fugaciis in pratis et pasturis in aquis et molendinis in stagnis et vivariis in viis et semitis in foris et feriis infra burgum et extra in civitate et extra et in omnibus locis cum soca et sacha et toll et team et infangenetheof et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus et quietudinibus sicut unquam aliquis comes melius et honorabilius et quietius et liberius et plenarius tenet aliquod tenementum vel dominium de me in anglia vel unquam tenuit de aliquo antecessore meo Testibus Theobaldo archiepiscopo Cantuariensi Rob[erto] episcopo Londoniensi Al[exandro] episcopo Lincolniensi Bernardo episcopo Sancti Davidis Nigel[lo] episcopo Eliensi David rege Scot[orum] Roberto com[ite] Gloc[estrie] Reginal[do] com[ite] Corn[ubie] Roberto [regis] filio Brientio filio Comitis Unfrido de Bohun Alex[andro] de Buh[un] Johanne filio Gisleb[erti] marescal[lo] et Pagan[o] de Claris Vallibus et Roberto de Curc[eo] et Rad[ulfo] Paganel[lo] et Willelmo de Doura et Elia Giffard et Walkel[ino] Maminot et Ernulf[o] de Hesding et Gisleberto de Lasceio Apud Oxinfordiam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter