utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790406

Charter Number: 03790406
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140 - 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopo Cantuariensi justic[iis] et vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse pro anima regis Henrici avunculi mei et pro salute anime mee et Matild[is] regine uxoris mee et Eustachii filii mei et aliorum puerorum meorum donationem illam quam Robertus de Ver constabularius meus et Adeleia uxor sua fecerunt deo et ecclesie Sancti Johannis de Hortuna et monachis ibidem deo servientibus scilicet Hortunam cum appentic[iis] suis et manerium de Tydentona cum omnibus pertinentiis suis et terram Osberti marisc[alci] de Haintona et xxviii solidatas terre in marisco de Rumnel quam Erinnilda tenuit et mansuras quas eis dedit in Heda et terram Nigelli filii Bertranni post obitum uxoris eius et ecclesiam de Purleia cum omnibus pertinentiis suis et ecclesiam de Braburna et ecclesiam de Stanesteda cum omnibus pertinentiis suis decimam de Hineshilda et de Estbrigga excepto sale et decimam de Estretona et terram quam Simon de Malling[e] eis dedit in Wlleham et ecclesias de Essetaford cum una virgata terre quam Normannus eis dedit et ix denariatas terre in eodem feodo Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predicta et monachi ejusdem ecclesie teneant hec prefata bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et stagnis et mariscis in viis et semitis et in omnibus aliis locis cum saca et socha et tol et theam et infangenetheof cum omnibus consuetudinibus et libertatibus et quietationibus de warpeni et inpeni cum quibus Robertus de Montfort et Robertus de Ver constabularius meus et Adelina uxor sua melius et liberius tenuerunt et sicut eis concesserunt per cartam suam T[estibus] com[ite] Gauf[rido] de Essex[ia] et Will[elm]o com[ite] de Warenn[a] et Joh[ann]e com[ite] de Auco et comite Gill[eberto] de Penbroc et Will[elm]o de Ip[r]a et Will[elm]o Mart[el] et Turg[isio] de Abrinc[is] et Ric[ardo] de Luci et Adam de Beln[aco] et Rob[er]to de Creuacuer et Will[elmo] de Ainesford[e] Apud Gipeswic[am]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter