utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790437

Charter Number: 03790437
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1140 - 1144
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus justic[iis] comitibus baronibus vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me reddidisse et concessisse hereditarie Rob[erto] com[iti] Legre[cestrie] et heredibus suis burgum Hereford[ie] et castellum et totum comitatum de Herefordisc[ira] preter terram episcopatus et terram abbatie de Rading et aliarum ecclesiarum et abbatiarum que tenent de me in capite et excepto feodo Hugonis de Mortuo Mari et feodo Osberti filii Hugonis et feodo Willelmi de Braiosa et feodo Gotsonis de Dinan quod fuit Hugonis de Laci Et hac conditione quod si comes Legre[cestrie] potent facere versus prefatum Gotsonem quod ipse voluerit feodum illud predictum tenere de eo bene concedo Quare volo et firmiter precipio quod prefatus comes et heredes sui post eum teneant bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et stagnis et viis et semitis et molendinis in burgo et extra cum omnibus aliis rebus et libertatibus et quietanciis et consuetudinibus que ad omnia prefata pertinent cum quibus Willelmus filius Osb[erni] unquam melius vel liberius tenuit Testibus Rob[er]to de Gant cancell[ario] Will[elm]o comite de Warenn[a] et Will[elm]o comite de Linc[olnia] et Will[elm]o com[ite] de Albam[arla] et com[ite] Simone et Will[elm]o Mart[el] et Turg[isio] de Abrinc[is] et Will[elm]o de Albenni Briton[e] Apud Niwetona[m]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter