utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790452

Charter Number: 03790452
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1139 - 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis abbatibus comitibus justiciariis vicecomitibus baronibus clericis laicis et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciant omnes tam presentes quam futuri me dedisse et concessisse in elemosinam Rogero episcopo Cestrensi ecclesiam de Wolueroueshampton cum capellis et terris et redditibus et omnibus dignitatibus et rebus ad eam pertinentibus et maneriis antiquitus ad eam adjacentibus Quare volo et firmiter precipio quod predictus episcopus eam in pace et libere et quiete et honorifice teneat sicut ecclesia illa vel aliquis predecessorum illius unquam melius et quietius plenius tenuit in maneriis et appendiciis et omnibus dignitatibus tempore regis Willelmi avi mei et regis Henrici avunculi mei Hanc autem donationem meam confirmo et presentis sigilli mei munimine corroboro et ratam esse volo presentibus subscriptis testibus videlicet Aelufo episcopo Carlol[iensi] et Ph[ilipp]o canc[ellario] et Will[elm]o Martel et Rob[er]to de Oilli et Fulc[one] de Oilli Apud Oxenfordiam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter