utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790487

Charter Number: 03790487
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus justic[iis] comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis quod concedo ecclesie Sancte Marie de Linc[olnia] manerium Welletone et manerium de Slaford[ia] cum appendiciis suis et tres ecclesias de tribus maneriis meis scilicet de Cherchetona et de Castra et de Wellingoura cum terris et decimis earum et preter hoc omnem decimam eorundem maneriorum de redditibus meis Et concedo eidem ecclesie duas ecclesias in Linc[olnia] scilicet ecclesiam Sancti Laurentii et ecclesiam Sancti Martini et manerium de Lectona et manerium de Woburna et iiii ecclesias scilicet de Bedeford[ia] et de Lechtona et de Buchingham et de Ailesb[er]ia in perpetuam elemosinam Quare precipio quod ipsa ecclesia Sancte Marie Linc[olniensis] bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneat et habeat omnes supradictas tenuras in maneriis et ecclesiis et decimis in libera et quieta elemosina sicut rex W[illelmus] avus meus illas ei dedit et concessit et carta sua confirmavit quam testificor me vidisse coram baronibus meis in Linc[olnia] Testibus comite Eustac[io] et Radulfo de Haia et Ricardo de Canvill[a] et Waltero de Aiencurt et Rain[aldo] de Creuequer Apud Linc[olniam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter