utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790582

Charter Number: 03790582
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restoration
Date: 1153 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[enricus] dux Normann[orum] et Aquit[anorum] et comes Andeg[avorum] omnibus archiepiscopis episcopis consulibus et baronibus vicecomitibus justic[iis] et omnibus amicis et fidelibus suis Norman[nie] et Anglie salutem Sciatis me reddisse et concessisse Will[elm]o Maledocto cam[erario] meo in feodo et hereditate sibi et heredibus suis ministerium cam[er]arie mee sicut ipse habuit in anno et die quo rex Henricus fuit vivus et mortuus et totam terram que ad camerariam pertinet in Normannia et in anglia et nominatim castellum de Porcest[r]a cum toto honore et totam terram Mich[el]is de Hamslap[a] sicut rex Henricus eam illi dedit et Bergedonam cum tota soca quam regina Matill[dis] dedit Mich[el]i et mater mea illam Willelmo reddidit Insuper etiam reddidi eidem camerariam mei thesauri cum liberatione et cum omnibus pertin[entiis] castellum scilicet de Porcest[r]a ut supradiximus et omnes terras ad predictam camerariam et ad predictum castellum pertinentes sive sint in Anglia sive Normannia sicut pater suus illam camerariam cum pertinentiis melius habuit et sicut Rob[er]tus Maledoctus frater suus eam habebat die qua vivus fuit et mortuus et totam terram patris sui sicut pater suus eam melius et liberius umquam tenuit illa conditione quod dum ego vixero non mittam eum vel heredem suum de terra illa in placitum et si aliquis heredum meorum illum vel heredem suum in placitum [inde] vellet mittere priusquam illum in placitum mitteret excangium equivalens de dominio suo ei inde daret Preterea eidem dedi in augmentum sui feodi pro bono seru[itio] Haverbergam et Engedonam cum tota soca et constab[u]laria de Richegeam in feodo et hereditate sibi et heredibus suis ad tenendum de me et de meis heredibus et centum libratas terre in dominio meo et de terris mihi accidentibus de primis meis conquisitionibus Quare volo et firmiter precipio ut idem Willelmus omnia ista predicta bene et libere et quiete et honorifice teneat in bosco et in plano in pratis et pasturis in aquis et extra in viis et semitis et in omnibus locis cum tol et team cum soca et saca et infangenthef et cum omnibus libertatibus et cum liberis consuetudinibus predictis terris et honoribus pertinentibus T[estibus] Will[elm]o canc[ellario] Will[elm]o Cun[in] R[oberto] com[it]e Leg[recestrie] Rog[ero] com[it]e Heref[ordie] Ric[ard]o de Hum[eto] const[a]b[u]l[ari]o Manes[sero] Bis[set] dap[ifero] Walchel[ion] Mamin[ot] Hug[one] de Bello campo Joh[ann]e de Bid[un] Halenall fr[atr]e suo Rad[ulfo] de Chaham et Will[elm]o le Creuocer Joh[ann]e Maledocto Henr[ico] fil[io] Ger[oldi] Apud Legrecestr[am]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter