utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790587

Charter Number: 03790587
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141 - 1145
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Matildis imperatrix Henrici regis filia et Anglorum domina omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse deo et ecclesie Sancte Marie de Messend[ena] et canonicis ibidem deo servientibus illam donationem quam Willelmus de Bokelanda eis fecit de hida quam Ricardus archidiaconus de Bukingham tenuit apud Messend[enam] et de omnibus aliis ad eandem hidam pertinentibus sicut ea ipse Willelmus eis dedit et concessit et carta sua confirmavit Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie teneant in bosco et plano in pratis et pasturis in viis et semitis et in omnibus locis cum omnibus consuetudinibus et libertatibus que ad ea pertinent sicut umquam predictus Ricardus archidiaconus vel aliquis antecessorum eius melius et liberius et quietius et honorabilius et plenarius tenuit ne super hoc aliquis aliquam eis inde faciat iniuriam vel contumeliam ullo modo Testibus Roberto comite Gloec[estrie] et Regina[ldo] com[ite] Cornub[ie] et Rob[er]to de Linc[olnia] et Will[elm]o de Pontearche et Hub[erto] de Wallibus et Thom[a] Basset Apud Divisam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter