utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790591

Charter Number: 03790591
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1137
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] episcopo Bath[oniensi] et episcopo Exonie et vic[ecomitibus] et ministris et omnibus fidelibus suis de Sumerseta et de Devenescira et de Dorseta et de Cornualia et de Hantesc[ira] salutem Sciatis me pro salute Willelmi regis avi mei et avunculorum meorum Willelmi regis secundi et Henrici regis et Mathill[idis] regine et aliorum antecessorum meorum et pro salute et incolumitate mei ipsius et statu regni mei concessisse donationem quam Willelmus comes Moritonii et homines sui fecerunt deo et sanctis apostolis eius Petro et Paulo ad locum Cluniac[ensem] de terris et rebus suis videlicet ecclesiam Sancti Petri juxta castellum suum apud Montem Acutum sitam cum pom[er]iis et vineis et terram quam idem comes sive homines sui ibidem de manerio quod dicitur Bissopeston[a] dederunt vel ubi daturi sunt burgum quoque et mercatum ejusdem ville et omnia quecumque comes ibi habuit in dominio suo manerium etiam Clowesword[e] et manerium Crich[e] cum Ha[m]ma et Eteneb[er]ga et manerium de Cinnoc et Mudiford et Thorne et ecclesiam de Gersic cum omnibus que ad eam pertinent et xx solidatas terre in Gersic Hunecroft et Luverlay et terram que dicitur Baresfeld et terras que dicuntur Warneford et Dydelinc et terras que dicuntur Meleb[er]ia et Widecumba et terras que dicuntur Forde et Denewoldesham et Legha[m] et Fridesha[m] et Nigahyde et Culun et x solidatas terre in Colintonia et manerium de Tintenela cum omnibus consuetudinibus suis Et ecclesiam de Sancto Neoto cum omnibus que ad eam pertinent tam in terris quam in decimis et ecclesiam de Alt[re]nuna cum omnibus que ad eam pertinent et ecclesiam de Sancto Carentoco cum omnibus appendiciis suis et ecclesiam de Brimetona cum omnibus que ad eam pertinent et ecclesiam de Tintenella cum omnibus appendiciis suis et ecclesiam de Gerlingetuna cum omnibus appendiciis suis et ecclesiam de Lerchi cum omnibus appendiciis suis et beriwicham Pennard et de decimis et duas partes decimar[um] de Acford et decimam de Cinnoc et medietatem decimarum de Ciselb[er]ga et decimas de Clatford et de Nortuna et de Merscetuna et de Candel et de Trop et de Cernel et de altero Cernel et de tertio Cernel et de Tolre et de Hoc et de Puntintuna et de Lodra et de Dyrwinestuna et de Bichehella et de Hetsecumba Et volo et firmiter precipio quod bene et in pace et honorifice et libere teneant cum soca et saca et toll et theam et infangent[eof] et omnibus consuetudinibus suis sicut umquam melius et honorificentius tenuerunt vel aliquis antecessorum suorum Hec omnia sicut ipsi dederunt vel daturi sunt ego concedo Et ut donatio eorum et mea concessio rata et inconcussa permaneat regali auctoritate precipio et hanc conscriptionem inde factam sigilli mei appositione confirmo et signo sancte crucis manu propria consigno T[estibus] H[enrico] ep[iscop]o Winton[iensi] et Rog[er]o ep[iscop]o Sar[esberiensi] et Roberto de Ver et Milon[e] de Gloec[estria] et Pag[ano] fil[io] Joh[annis] et Hug[one] Bigot Apud Rading[as] Per cartam H[enrici] regis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter