utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790594

Charter Number: 03790594
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1137
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus et omnibus filiis Sancte Ecclesie per Angliam et Normanniam constitute salutem Sciatis me concessisse et confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie de Monteburg[o] et abbati et monachis in ea deo servientibus in perpetuam elemosinam pro anima patrum et antecessorum meorum et salute mea et uxoris et fratrum et filiorum meorum et pro statu et incolumitate regni et ducatus mei omnes has subscriptas elemosinas quas antecessores mei et alii fideles eidem contulerunt ecclesie et cartis et scriptis suis confirmaverunt scilicet manerium de Lodres in Dorseta et manerium Wica[m] in insula Vecte cum omnibus ei pertinentibus In Normannia quoque decimam molendinorum Ric[ardi] de Redv[er]s de eadem villa et duas partes decime totius terre ipsius Ricardi in eadem villa et terram Huberti sacerdotis et decimam molendini de Beaura[n]t et dimidiam Fulcardivillam et dimidiam carrucatam in Escogernelvilla et ecclesiam ejusdem ville et mansuram unius villani in Sebevilla et decimam molendinorum et anguillarum de Nigellihulmo et terram quam Willelmus de Redev[er]s habuit in Monteburgo et decimam molendini de Gounovilla et decimam molendini et foreste de Farmanbruil et decimam molendini de Turlavilla et decimam vaccariarum Ricardi ipsius de Bruis et terram quam habuit Adeliz soror illius Ricardi et Ricardus de Ansg[er]iuill[a] in villa B[e]n[e]d[ic]ta et terram et mercatum Montisburgi que avus meus rex Willelmus eis dedit cum omnibus aisiamentis suis de lignis in foresta ad focum et clausuram suam et pascione porcorum et pastura animalium ceterorum Et in foresta de Bruis materiem ad ecclesiam et ad omnia edificia sua et unam mansuram apud Barbatum fluctum et Maisnillum Sancti Cyricii usque ad medium fluvii ville cum ecclesia et terram Rann[ulfi] Estannicon que est in Coieris et iii mansuras terre in Sortovilla et terram Rosce et terram i carruce in eadem villa quam tenet filius Mascherel et xxx acras in Joganvilla et terram i carr[uce] in Ancerdevilla et dimidiam molendini de Aldevilla et decimam de Gandevilla et decimam de Gatevilla de terra Bros et terram de Fulcardivilla quam Rogerus de Magnavilla eis dedit et ecclesiam de Morfarvilla cum feria et terris et decimis et omnibus ad eam pertinentibus que Sanson de Morfarvilla eis dedit concessu Roberti de Novoburgo et fratrum eius et partem ecclesie Gatevill[e] quam eis dedit Walterus Broc concessu comitis Rann[ulfi] Et ut hec omnia superscripta cum omnibus libertatibus et quietationibus suis cum quibus ab antecessoribus meis et aliis fidelibus data sunt illi ecclesie quieta et inconcussa in sempiternum remaneant sicut carte regum et aliorum patronorum testantur regia hoc auctoritate confirmo et sigilli mei impressione et subscriptorum testimonio communio Testibus R[icardo] episcopo Baioc[ensi] et A[lgaro] episcopo Const[antiensi] et G[aleranno] comite Metill[enti] et R[oberto] comite Gloec[estrie] et R[oberto] de Curci et W[illelmo] de Montefich[et] et R[oberto] Malet et Will[elmo] Glast[onie] et Rogero vic[ecomite] et Rad[ulfo] et Ric[ardo] fratre suo de Haia Apud Baiocas Anno Incarnationis Dominice MCXXXVI regni vero mei secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter