utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790600

Charter Number: 03790600
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dux Normannorum et comes Andegavorum archiepiscopo Rothomagensi et episcopis Normannie et omnibus baronibus baillivis et amicis et fidelibus suis salutem Sciatis quod ego concessi ecclesie Beate Marie Virginis de Mortuomari et fratribus ordinis Cisterciensis ibidem deo servientibus in ipsa valle Mortuimaris xxx acras terre pro salute anime mee et pro salute animarum parentum et omnium amicorum meorum ad libitum suum excolendas et apud Bosquentin cxliii et in landa de Belfuissel clvii que omnia pater meus illis donaverat concedente Mathilde imperatrice matre mea et me ipso et Gaufrido atque Willelmo fratribus meis Et preter hoc ex mea propria donatione superaddidi eisdem fratribus de Mortuomari lxxx acras terre in supradicta landa de Belfuissel concedente item Mathilde imperatrice matre mea et prenominatis fratribus meis Pasturas etiam suas et pasnagia omnesque aisiantias suas in omnibus sibi necessariis tam edificiis suis agendis quam etiam ceteris actionibus suis per totam forestam meam de Leons libere et quiete inperpetuum possidendas ita tamen si terra supramemorata fossatis fuerit terminata Ad totum ut inperpetuum ratum permaneat sigilli mei impressione confirmo T[estibus] Arnulfo Lexoviensi episcopo Willelmo cancellario Rainaldo de Sancto Valerico dapifero meo Waltero Giffart comite de Longavilla Alexandro de Bohun Osberto de Cailleio Roberto de Wennesual Rogero de Pauliaco Ricardo de Hu[m]mez Willelmo filio Harnonis Warino filio Geroldi Hugone de Douera Wachelino Maminot Herueio de Nouilla Engeranno portario Actum apud Rothomagum anno ab incarnatione MCL
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter