utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790601

Charter Number: 03790601
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1151 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dux Norm[annorum] et comes Andeg[avorum] archiepiscopo Rothomagensi et omnibus episcopis Normannie abbatibus comitibus vicecomitibus baronibus justiciis et ministris et fidelibus totius Normannie salutem Sciatis me dedisse deo et Beate Marie et conventui fratrum de Mortuomari omnia vasa apum que fratres eorum invenerunt per totam forestam meam de Leons in elemosinam perpetuam ad luminaria ecclesie pro salute anime mee et parentum atque omnium amicorum meorum Et precipio ne quis super hoc aut super ulla re que illis a me collata est aut concessa eos inquietare vel quamcumque molestiam illis inferre presumat quia tam ipsos quam que ipsorum sunt in mea manu retinui et in mea defensione illos habeo et semper habere volo nec portare ullatenus possem si quis eos vel bona ipsorum vexaret turbaret seu quocumque modo minueret aut libertates a me concessas interdiceret Preterea quecumque auctoritas apostolica illis confirmavit integra et illibata eorum usibus profutura summopere conservari volo et precipio tam in decimis quam in ceteris quibuscumque rebus Actum apud Rotomagum T[estibus] Arnulfo Lexoviensi episcopo Mauricio capellano Reginaldo de Sancto Walerico dapifero meo Alexandro de Bohun Guil Willelmo filio Hamonis Nicholao de Stotavilla Osberto de Hosa
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter