utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790607

Charter Number: 03790607
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1166 - 1167
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
M[athildis] imperatrix Henrici regis filia archiepiscopo Rothomagensi episcopis abbatibus baronibus justiciis et omnibus suis fidelibus de terra Normannie salutem Sciatis quod ego terram quandam pro xl libris emi quam deo et ecclesie Sancte Marie de Noa et monachis ibidem deo servientibus ad construendum ejusdem loci coenobium pro salute anime mee et animarum patris et matris mee et Gaufridi comitis Andegau[orum] et filiorum meorum Gaufridi et Willelmi in perpetuam donavi elemosinam terram autem illam totam videlicet que est inter viam molendini de Chatmel et propriam terram predictorum monachorum et inter superiorem viam Eboricensem et aquam Ithuni emi a Mauricio de Bonavilla et Roberto sacerdote et fratribus eius Rocel[ino] et Rogero et a Thoma milite et a Giroldo de Hopelande et Roberto nepote suo Willelmo fratre Thome et ab Eurardo de Chattmel et filiis eius Roberto comite Mellenti et Richerio de Aquila dominis ejusdem terre concedentibus De denariis autem predictis habuit Mauricius de Bonavilla et Radulfus frater eius xiii libras Th[omas] et Willelmus frater eius et avunculus eius Geroldus viii libras et v solidos Eurardus de Chattmel et filii eius viii libras et x solidos Rob[ertus] sacerdos de Bonavill[a] et fratres sui viii libras Laurencius de Guare[n]boluill et Willelmus frater eius pro concessione xx solidos habuerunt concedente domino eorum Hug[one] de Laceio duo filii Roscel[ini] iiii solidos duo filii Rogeri iiii solidos Predictam vero donationem ut rata sit firma et inuiolabiliter inperpetuum permaneat sigilli mei munimine confirmo et corroboro Testibus Rog[er]o archidiacono Brionii Will[elm]o malo nepote Rog[ero] de Hoto Hug[one] de Bachepint Rob[er]to de Altaribus Will[elm]o de Brochenneio Mauricio de Bonavill[a] Rob[erto] Esoir Rad[ulfo] de Cressennio Thoma Sessario et Anchilthillo de Guarenboluill[a] Apud Pratum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter