utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790619

Charter Number: 03790619
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1135 - 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Anglorum episcopo Norwicen[si] justic[ie] vicecom[iti] baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Northfolch[ia] et burgensibus de Norwic[o] salutem Sciatis me concessisse pro anima regis Henr[ici] avunculi mei et pro salute mea et Matild[is] regine uxoris mee et Eustach[ii] filii mei et aliorum puerorum meorum deo et hospitali pauperum de Sancto Paulo de Norwic[o] elemosinam quam Odlent habebat de avunculo meo rege Henrico videlicet iii denarios in die Et vicecomes de Norf[olchia] reddat eam de firma mea procuratori hospitalis ad rectos terminos sine molestia apud Norwic[um] Concedo etiam hospitali decimam de halla mea de Ormesby de segete et de ovibus et de omnibus terris ad dominium ipsius halle pertinentibus et ecclesias meas et beneficia earum de eadem villa inperpetuum Sit etiam predictum hospitale et omnes commorantes in crofto eius liberi et quieti ab omnibus scotis et geld[is] et landgabla et danegeld[o] aliisque omnibus consuetudinibus cum soca et saca et toll et theam et infangenetheof sicut elemosina mea T[estibus] Eber[ardo] episcopo Norwic[ensi] et Ric[ardo] episcopo de Abrinc[is] et Rogero de Fisc[anno] et Rob[erto] de Ver et Hugon[e] Big[od] et Alberic[o] de Ver Apud Westm[onasteriurn]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter