utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790621

Charter Number: 03790621
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1139
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus dei gratia rex Angl[orum] et dux Normannorum Turstino Eborac[ensi] archiepiscopo et Ilberto de Laceio et vicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglicis Eboracisyre salutem Sciatis me concessisse canonicis Sancti Oswaldi ut habeant feriam apud Nostel duobus diebus ante festum Sancti Oswaldi et in die festi et duobus diebus post festum et bene et in pace et honorifice eam teneant cum omnibus consuetudinibus suis que ferie pertinere debent sicut melius tenuerunt tempore regis Henrici et sicut ipse precepit per cartam suam Et omnes homines ad ipsam feriam venientes et inde redeuntes cum omnibus rebus suis firmam pacem meam habeant Et nullus eos disturbet nec aliquam contumeliam sive iniuriam eis faciat super x libras foris facture Test[ibus] ep[iscopo] Carlol[ensi] et R[ogero] cancell[ar]io Apud Oxinef[ordiam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter