utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790632

Charter Number: 03790632
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
M[atildis] imperatrix H[enrici] regis filia et Anglorum domina archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus hominibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse deo et Sancte Marie de Oseneia et priori et canonicis ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam pro salute domini mei et mea et liberorum nostrorum et pro anima Henrici regis patris mei et pro anima Matild[is] regine matris mee et aliorum antecessorum nostrorum ecclesiam Sancti Georgii que est in castello Oxenford[ie] cum omnibus pertinentiis suis scilicet ecclesiam Sancte Marie Magdalene que est in vico extra portam de nort et terram de Waltona ex utraque parte vie per quam itur de Waltona ad castellum sicuti Walterus archidiaconus eam tenet et terram de Cudeslawia et de Coveleia cum ecclesia et terram de Stowia et de Mortona cum ecclesia et capella et terram de Wrtona et de Sa[n]ford et duas hidas de Ernicota cum omnibus aliis rebus ad predictam ecclesiam Sancti Georgii pertinentibus in decimis in hominibus in domibus in terris et pratis et pascuis in bosco et plano sicut prefata ecclesia tenuit a tempore eorum qui eam fundaverunt et sicut Henricus de Olleio et Joh[anne]s de Sancto Joh[ann]e coram me concesserunt et cartis suis confirmaverunt Quare volo et firmiter precipio quod prefata ecclesia et canonici predictas tenaturas habeant et teneant bene et in pace et honorifice libere et quiete cum socha et saca et toll et theam et infangenthef et cum omnibus aliis consuetudinibus et libertatibus quas habuer[un]t tempore H[enrici] regis patris mei Testibus Rob[erto] filio regis fratre meo et Rob[erto] filio Martini et Joscel[ino] de Baill[olo] et Ern[ulfo] de Hesding Apud Divisas
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter